Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage no. 6. Bij no. 1266.
| |
Et quia Stas Vestra etiam favorabilia, quae ultro (ultimo) suae Maiti obtulerat, modo in controversiam vertere videtur Venetis magis favendo in omnibus discursibus quam aequum et paternum iudicium agendo, licet isti patriarchatum tribus integris provinciis spoliarint, quam favere imperatori piissimo, qui Aquileiensem ecclesiam dotavit, ditavit beneficiis et titulis auxit eam in principatum erigendo et denuo dotare vult offerendo Sti Vestrae Aquileiensem (Aquileiam) civitatem cum districtu et principatu suo, modo patriarcha confidens nationalis germanus S. Maitis subditus illi ecclesiae praeficiatur, quod ecclesiae incrementum pastorali curae apostolicae maxime incumbit. Et quia nec patriarcha defunctus nec resp. Veneta, cum non sit legitima pars contradictoria, nec quispiam alius gratiam coadiutoris in praesentia petere de iure potest, sed salvum ius et integra dispositio dignitatis patriarchalis est in manibus et scrinio pectoris Stis Vestrae et totum ius (vis) in illam ecclesiam exclusis Venetis controvertitur inter Stem Vestram et augmum impem. Postremo quia Stas Vestra licet saepius constanter (instanter) fuerit petitum (petitum fuerit) iura Venetorum non produxit, ut illis responderetur ab interveniente caesareo, sed politico quodam silentio illa caelavit ad supprimenda iura caesarea, quae directe eo tendunt, ut Veneti ab hac ecclesia et iudicio penitus excludantur et proscribantur, ad quos excludendos sunt efficacissima. His inquam ita praemissis et probatis irrefragabiliter, quia nihilominus Stas Vestra firmiter vult inhaerere primae suae opinioni praeiudiciali et directe suae caesae Mti toti sermae domui Austriacae (Austriae) et s. (saco) Romano imperio necnon inclitae nationi Germanicae, imo iuri canonico et civili contrariae, quod nominatim (Praenominatus) Albertus Petler (Pesler), praepositus in Rudolfsberg, consiliarius et interveniens caesareus salva omni reverentia Stis Vestrae et (sanctae) sedis apostolicae nomine suae caesareae maiestatis, ut supra, omni meliori quo potest modo (omni quo potest meliori modo) protestatur solemniter, imo solemnissime coram Ste Vestra praesente (praesenti) domino oratore caesareo de nullitate, quidquid Stas Vestra in contrarium et praeiudicium caes. Maitis et s. Rom. imperii decreverit (et determinaverit et dicit hiusmodi determinationem) nullum effectum habiturum (habituram) nec videri decens et aequum, multo minus convenire paternae curae apostolicae, ut Stas Vestra, quae pars est in hoc negotio, sit iudex contra imperatorem protegendo quodammodo Venetos illius ecclesiae spoliatores contra omne ius humanum et divinum. Protestatur praeterea et dicit praelatos Venetos in posterum admissum non iri in territorium imperiale neque in spiritualibus neque in temporalibus nec iure ordinario posse et debere Stem Vestram observato consueto stilo curiae Romanae vim (iam) hanc inferre imperatori. Protestatur praeterea et dicit praedictus (fructus et) proventus totius patriarchatus existentes in territorio imperiali sequestrandos patriarchatum in spiritualibus subesse quidem Sti Vestrae, in temporalibus vero imperatori et nationi Germanicae, spiritualia non bene consistere sine temporalibus fundatum esse in urbe Aquileia irrefragabiliter Germanico imperio subiecta et ideo non esse separandam dignitatem patriarchalem ab urbe et natione Germanica, ut Venetis detur, quae fundata est Aquileiae a ss. imperatoribus. Item protestatur de perditione tot millium hominum, quibus Stas Vestra per pastorem suae Mtis confidentem non providet, Deum repetiturum animas et sanguinem ex manibus Stis Vestrae. | |
Item protestatur de omnibus protestandis et in specie de omni inconvenienti quod causa praeiudicialis resolutionis evenire potest (posset) et quod inclita natio Germanica omnium totius orbis terrarum maxima, bellicosissima et optime merita de Sta sede apostolica sine causa spreta et contenta (contempta) ac indigna (indigne) sua patriarchali antiqua dignitate (patriarchali dignitate) iudicata videatur. Utque(?) (Et quod) haec res cum omnibus circumstantiis suis typis in lucem detur (edetur), ut urbi et orbi constet de iniuria, quae fit augmo imperatori (et s.R. imperio). Utque (?) ... amplius (Et quod referetur amplissimis) ordinibus s. Rom. imperii pro competenti remedio quaerendo inter quos non solum catholici male sentient, sed etiam haeretici plurimum exsecrabuntur (exarcebabuntur), sic et de (sic et) quovis (alio) meliori modo etc. salvis etc. Praesentata Bmo Patri Dno Urbano VIII, Romanae et universalis Ecclesiae Pontifici Maximo ab Alberto Petler (Pesler) praeposito in Rudolfsberg, caesareo consiliario et interveniente in negotio patriarchatus Aquileiensis anno 1628 die (1 mensis februarii. Laus Deo Beatissimo Dno Papae Urbano VIII et Augustissimo et Religiosissimo Imperatori Ferdinando secundo vita, felicitas, victoria ad maiorem Dei gloriam. Actum Romae feliciter. Amen). |
|