Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1313. 1628 september 18. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot2.Gratias tibi ago ingentes, vir maxime, pro impetrata abs te mihi a Gabriele SionitaGa naar voetnoot3 loci AvisenaeGa naar voetnoot4 interpretatione, in quo mihi aqua haerebat; et cui non istic haesisset? Quasi duae voces essent Arabicae bis mus ubique reddit interpresGa naar voetnoot5. In qua etiam me opinione confirmabat corruptela vulgaris appellationis napellus moysi. Quod etiam nunc vehementer miror, unde illud portentum verbi fluxerit moysi ex mus, tam ignota vox ex tam nota? Si farat albis aut napelli mus dixisset interpres, nihil difficultatis foret. Sed ita etiam in aliis soliti sunt. Ut c. CCCCXXXII de labni sive storace. Et dicitur illa, quae liquida est, mel lebni sive storacis vel astorach. En mel lebni! Cur non utrumque latine extulit vel Arabicum in utroque non retinuit? Cuperem scire per te ex eodem Gabriele, quomodo sit in Arabico. Suspicabar pro mel lebni legendum meha lebni, quod Arabice liquidam storacem significat. Sed hoc esset augurari sine avibus. Libenter etiam discerem, an illud lebni originem habeat in Arabica lingua, ut et miha, quod pro storace liquida posuit Avisena in alio capite. Quod ad lebni attinet, videtur depravatum ex λιβάνιον, quod Graeci recentiores pro thure usurparunt. Scio alias lovan vel loban Arabice thus dici ex hebraico. Quoniam autem tam libenter suscipis, quicquid ego tibi oneris tam libere impono, utar licentia, quam semel dedisti. Cap. DCIX eiusdem Avisenae titulus est vulgo de sanguine draconis, id est achillea. Succum rubeum notum esse dicit auctor. Atqui achillea illa, quae quarta est sideritidis species, nullum fundit medicinae succum, qui mereat hanc appellationem. Aut igitur falsus Avisena aut falsi interpretes. In Arabico aiunt esse alhachum. Quaero, quid illa vox Arabice significet et an aliquid habeat, quod de dracone vel de serpente intelligi possit. Apud SerapionemGa naar voetnoot6 vocatur dem alachuen, quod significat sanguinem alhachuen. Tota difficultas in nomine | |
alhachum vel alhacuen. Taedet me, quod ita tibi sim molestus. Sed nihil refugere te scio, quod ad litterarum bonum redundat. Vale et me ut solitus ama. Ex Grinaeo, XVIII. Sept. MDCXXVIII. |
|