Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1212. 1628 januari 13. Aan N.C. Fabry de PeirescGa naar voetnoot12.Cum multum tibi debeam, vir amplissime, - et quis non debet eorum, | |
quibus literae cordi? - tum hoc quoque nomine me obligatum habes, quod ea, quae scripsiGa naar voetnoot1, in solatium magis iniqui temporis quam in alicujus eruditionis testimonium et legis ipse et, ut legantur, facis. Cui beneficio, imo quod beneficio omni majus est, animo tam prono ac faventi quid est, quod ego in hac praesertim fortuna possim reddere? Tamen cum nuper Tacitum, magnum, quod inter omnes convenit, scriptorem, sed cui Batavi totam vetustatis nostrae notitiam peculiariter debemus, percurrerem, natae sunt mihi sub manum emendationes aliquot, seu conjecturae potius dicendae sunt, sed quarum pars magna decrevit, ex quo ultimam Lipsii nostri editionemGa naar voetnoot2 inspexi. Multa enim aut ipsius erudita solertia aut manuscriptorum fides jam occupaverat. Tamen, quod superesse adhuc vacuum vidi, id ad te deferre volui, summum non litium modo, quibus rex te praefecit, sed et literarum, quibus te praefecisti, judicem. Habeo et alia quaedam non ad textus mutationem, sed ad locorum quorundam illustrationem pertinentia, quibus nunc onerandus non es, satis mihi praestiturus, si fori causas tantisper seposueris, donec ista cognoscasGa naar voetnoot3. Vale, vir omnium et literarum et literas ornantium amore ac cultu dignissime. Idibus Ianuarii anni 1628. |
|