Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1193. 1627 november 5. Van Lucas Holstein aant.Ga naar voetnoot14.Ampliss. et Cl. Dn. Hugoni Grotio Lucas Holstenius Χαίϱειν ϰαὶ εὐπϱάττειν. Vir Amplissime, Graviter me et in humanitatem tuam et officium meum peccaturum existi- | |
mavi, si nobilis et Cl. Gulielmus SetoniusGa naar voetnoot1 sine meis literis ad vos abiret, cuius amicitia magno mihi usui fuit et cui plurimum eo nomine debeo, quod hospitem in hac aula accurate multa docuit, quae non nisi longo usu et magno meo periculo percipere potuissem. Tui vero si quisquam mortalium amantissimus est et impense ingenii atque eruditionis tuae magnitudinem admiratur, et apud Italos, iniquiores Transalpinae virtutis aestimatores, acriter non semel tuorum operum defensionem suscepit, praesertim eius, quod de pacis et belli iureGa naar voetnoot2 edidisti: et intercessit apud magnates huius aulae, ne divinum illud opus temere proscriberetur. Qua de re multa tibi exponere poterit, uti etiam de mearum rerum statu, modo tua, qua soles, humanitate virum eruditissimum complectaris. Ego totus nunc in PorphyriiGa naar voetnoot3 et Procli opusculis producendis versor, et multa praeclara antiquitatis monumenta ex Romanis bibliothecis eruta habeo, quae lucem sensim adspicient. Ubi summus pontifex in Vaticanum concesserit, conferam Procopii historiam ad scriptum exemplar optimum et integerrimum; nunc enim nonnisi ex intervallo et quidem iusto itinere eo excurrere licet. Nactus sum nuper antiquissimam paraphrasin ἰξευτιϰῶν OppianiGa naar voetnoot4, quae Eutocio sive Eutecnio cuidam tribuitur; eam cum Arriani Cynegetico producam. Si qua opera mea studiis tuis service hic possit, offero eam promtam paratamque, modo indicare placeat. Vale, amplissime Groti, et Nic. RigaltiumGa naar voetnoot5 caeterosque amicos officiose meo nomine saluta. Romae MDCXXVII nonis Novemb. | |
Adres: Clarissimo et Amplissimo viro Hugoni Grotio, domino meo omni obsevantia colendo Lutetiam. In dorso schreef Grotius: November 1627 L. Holsteinius. |
|