Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1135. 1627 februari 22. Aan G. JacchaeusGa naar voetnoot2.Quanti te faciam, Jacchaee doctissime, testari possunt plurimi, qui me hic norunt. Neque ferme quisquam est, cuius nomine fortunae sim iratior. Nam mea incommoda facile patior, nisi quod illud grave est, non posse me utilem esse iis, quos facio maximi. Quare cum aliter non possim, saltem in amplectendo eo, quem mihi commendasti, SchaphildioGa naar voetnoot3, ostendam si potero quam certum in me amicum habeas. Idque ut magis credas iamnunc postulare aliquid a te audeo, nempe ut cum Vossio optimo recognoscas librum meum, quem petentibus hic amicis ex Belgico latinum feci, de Christianae religionis veritate atque excellentiaGa naar voetnoot4. Ita credam eum tibi non displicuisse, si aliquid addendum aut mutandum suaseris. Vale, vir φιλοσοφώτατε. Lutetiae XXII Februarii MDCXXVII. Tuus totus
| |
Adres: Viro admirandae eruditionis Gilberto Jacchaeo Medicinae et Philosophiae professori Lugduni Batavorum. |