Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 3
(1961)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1084. 1626 juni 28. Aan P.C. HooftGa naar voetnoot1.Gratulor magni regisGa naar voetnoot2 manibus, Hoofdi, vere ingeniorum nostratium princeps, quod tantum scriptorem invenerint. Certe eam monstrasti rerum Galliae peritiam, ut nihil Gallo cuiquam concedas. Nos interim, quibus contra multa mala bonum unum, otium, fortuna largita est, aliquid moliti sumus, quod tui sit fori. Tua enim laus est tragoedia, cujus scriptores Graecos hic compendio quodam aut fragmentorum aut selectarum sententiarum damus. Accessit similis e comoediis collectio, appendix Stobaeanae nostrae editionisGa naar voetnoot3. Rogo, ut tam benigne hoc excipias, quam meretur consilium hominis quovis modo se contra sua ac patriae adversa erigentis. Ego quantum te colo, tantum abs te amari semper faciam plurimi. Amicos, si quos illic habemus, salutari velim. Lutetiae, 28 Iunii 1626. Tuus totus
|