Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1042. 1625 Dec. 18. Aan Joachim CamerariusGa naar voetnoot10.Sicut colloquia tua, Camerari doctissime, magnae mihi voluptati fuerunt, ita et literis non modice delectatus sum. Narrantur illustres quaedam apud | |
Graecos familiae hoc habuisse proprium, ut quasdam haberent velut haereditarias impressas corpori notas. At Camerariorum gens nativa et probitatis et eruditionis suae signa in sermone ac literis praefert. Quare merito mihi gratulor et cum viro clarissimo, parente tuo, meis in patria necessariis amicitiam intercedere, et mihi ipsi tecum aliquid contractum familiaritatis. Illud tantum dolet, quod non ita sunt res meae, ut opere quoque potuerim ostendere, quanti maiores propinquosque tuos teque, et ob ipsorum et ob tuas nihil degenerantis virtutes, faciam. Aliud cum praestare non possim, votis tam egregiam indolem prosequar, ut omni genere bonarum artium instructa in avitas laudes succrescat. Magno tibi eam ad rem usui esse potest hospesGa naar voetnoot1 non in iure tantum civili, sed et in literis omnibus, quod abunde monstravit, eruditissimus, cui me non alienum esse arbitror, cum fratre eius amicissime utar: gaudebo tamen per te quoque ei innotescere. Rediit ad nos a rure suo DolotiusGa naar voetnoot2, cultor familiae vestrae, qui et ipse cum amicis caeteris officiosissime te salutat. Uxor quoque mea pro missa salute gratias agit, tibique ac omnibus caritatibus tuis omnia optima optat. Lutetiae 18 Decembris 1625. Tuus tibi addictissimus
|
|