Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1035. 1625 Dec. 1. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot11036. 1625 Dec. 4. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Intelligo iterum periculum imminere interrumpendi literarum commercii. Itaque scribo nunc, si forte posthac veter. Mirum quam incommodet nos famuliGa naar voetnoot3 tam longa absentia, nos neque de ipso neque de esculentis quicquam audivimus. Est hic Arsenius, comitatu haud valde nobili in quo RossaeiadesGa naar voetnoot4. Commendat ipsum temporis ratio, animis in Hispanum ardentibus. Pro Rupellanis nihil dum locutus est. Sed spem facit fore ut loquatur aliquid ante abitum, quem puto non nisi magna hiemis parte exacta futurum. Rex caeteris civitatibus pacem indulget, quibus ante legibus. Rupellam poenae reservat, et iam eo ducuntur copiae. Gades frustra Anglis oppugnatae: reiecti sunt non sine clade, nec videntur aliquid incendiis et rapinis maius agitare. Quotidie hic libri scribuntur in Hispanum: et Admonitio illa seditiosa ad RegemGa naar voetnoot5, iam multorum libellis refutata, etiam iudicio Sorbonae Clerique GallicaniGa naar voetnoot6 damnatur. Res diu in Italia male gestas compensat Verrua ab hoste liberata, atque ita retentus Padi transitus. Audio Principem Arausionensem destinari Equitem PeriscelidisGa naar voetnoot7. Legatos Britannos qui apud vos sunt hic exspectamus. Audio in Athenis BatavisGa naar voetnoot8 nuper recusis vapulare Remonstrantes; sed librum non vidi. Lotharingiam qui nunc tenet uxorio nomine Vaudemontii ComesGa naar voetnoot9 id agit apud suae gentis Ordines, ut Salicam successionem inducat, in fraudem sororum coniugis, et ut Galli interpretantur etiam suam, metu | |
ne quando Rex Galliae haeredem filiam ducat. Itaque non principum tantum Lotharingorum, sed et Austriacae Domus negotium agi, sunt qui suspicantur. Lucani editionemGa naar voetnoot1 videre aveo. De PoematisGa naar voetnoot2 multae causae sunt, cur non putem festinandum. Quid enim mihi opus refricare offensas? Quod si volunt, recudant suopte arbitrio, nisi traditione novorum carminum aut promisso obligatus es. Quod si est tamen et illud ad Casaubonum et alterum in Deiparae honoremGa naar voetnoot3 omitti melius. Novo anno novam editionemGa naar voetnoot4 puto parandam librorum de Iure belli ac pacis. Siquid tu, siquid amici habetis quo ornatior prodeat, symbolam rogo. Coepta sunt excudi Excerpta mea ex Tragoediis et Comoediis Graecis quae exstant et quae perierunt a me emendata et versaGa naar voetnoot5. Vale, mi Frater, et parentes optimos, tuam coniugem, sororem cum marito, propinquos et amicos alios meo ac uxoris meae nomine saluta. Lutetiae 4 Decembris 1625. Tui amantissimus
|
|