Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1031. [1625] Nov. 19. Van J. van ReigersberchGa naar voetnoot1.1032. 1625 Nov. 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Ternis tuis, mi Frater, iis quas ante hos octo dies accepi, iisque quas nunc ego et uxor accepimus, Patris quoque literis una opera respondeo. FamulusGa naar voetnoot3 nondum advenit magno nostro incommodo; neque de esculentis intelleximus quicquam. Te, mi Frater, in foro florere laetus intelligo: et experto crede, multo eam vitam esse beatiorem, quam quae in muneribus publicis transigitur. HeinsianaGa naar voetnoot4, PierianaGa naar voetnoot5 et PalamedemGa naar voetnoot6 videre aveo. Rutgersio DyckiumGa naar voetnoot7 successurum, sed cum plena Legati dignitate, suspicabatur BanneriusGa naar voetnoot8. Videbimus quid de Musiana causaGa naar voetnoot9 futurum sit. De Anglicano federeGa naar voetnoot10 siquid propius intellexeris, certiores nos fac; item de inquisitione RotterodamensiGa naar voetnoot11. Cornelium nostrum aliquid in literis proficere gaudeo. Poterunt illi ex pecunia, quae de exemplaribus Iuris belli et pacis redigetur, libri coëmi ad VIII florenos aut circiter. Rogo cum prioribus literis, has quoque affini Nicolao Reigersbergio tradas, ubi eo venerit. Suecum non puto se immixturum federi. De mulctatione indiscriminata SalvatorianorumGa naar voetnoot12 tecum sentio. Vossii vicem doleo. Sed si quam ei Wallaeus iniuriam fecerit, nos edocti de eius sententia atque argumentis facile curabimus ne sine responso sitGa naar voetnoot13. Siquid ille observavit ad libros nostros de Iure belli ac pacis, de iis edoceri cupiam. Anno enim novo nova procedet editioGa naar voetnoot14. Interim et Excerpta e Tragoediis et Comoediis Graecis tum quae exstant, tum quae non exstantGa naar voetnoot15 typographo dedimus. Spero exitura ad mercatum Francofurtensem. Testimonia de vita liberorum mittemus. Existimat uxor in recipienda pecunia nihil mutandum, donec definita sit lis Hogerbetiana. Est hic Arsenius, qui putabat hic se reperturum Legatos Anglicanos, sed ii non comparent. Exspectantur tamen. Rex caeteris civitatibus Protestantium pacem concedit quam nuper dederat; Rupellanorum, qui tum pacem recusaverant, causam separat: eosque videtur undique circumsessurus, paratis ad hoc quindecim millibus militum. Rumor hic est Britannicam classem intrasse in Insulam Gadium, sed ab urbis oppugnatione reiectam. Verrua oppidum ad Padum ab Hispanorum prementium vi liberatum | |
est. Rex magis magisque in Hispanum ardescit. Haec erant quae hic habebamus. 28 Novembris 1625. Saluta meo et uxoris nomine optimos parentes, coniugem quoque tuam et amicos caeteros. Vix haec scripseram cum pro certo nuntiatur ab Anglis derelictam Gadium insulam. Tui amantissimus Frater
|
|