Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend1029. [1625] Nov. 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Vir Clarissime. Fuit apud nos aliquandiu Vir nobilitate sua dignissimus BaneriusGa naar voetnoot3 a Sueonum rege missus ad Francorum regem, unde nunc in patriam redit rebus ex voto curatis. Eius colloquia cum mihi ob ipsius virtutem atque eruditionem gratissima fuere, tum illud quoque habuerunt condimentum quod ex ipso didici, tibi secum amicitiam intercedere, quam ille certe ut debet plurimi facit. Nos hic magna spe alimur videndi Syntagmatis tui de Latinorum HistoriisGa naar voetnoot4, quale de GraecorumGa naar voetnoot5 omnibus doctis probatissimum dedisti. Ego nunc in eo sum ut edam Excerpta ex Tragoediis et Comoediis Graecorum tum quae exstant, tum quae perierunt, emendata, ut potui et versa Latino carmineGa naar voetnoot6. Interim quae ad Lu- | |
canumGa naar voetnoot1 nuper dedi exspecto. Velim edi et illa ad Senecae tragoediasGa naar voetnoot2. Quibus omnibus in rebus et si quae occurrent aliae rogo te per eum, quem tibi nunquam praestare desinam amorem, ut Fratrem meum consiliis iuves. Liber de iure belli et pacis brevi forte recudeturGa naar voetnoot3; rogo si quid corrigendum aut augendum, aut explicandum censes, ubi primum commodum erit me moneas. Vale, Vir optime atque eruditissime. Lutetiae 10 Novemb. 1622. Coniux mea mecum et tibi et tuae salutem quam potest officiosissime nuntiat. Tui amantissimus
|
|