Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend964. 1625 April 4. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Ut bene tibi vertat migratio et, quocunque te loci tuleris, hilaris te semper sequatur animus, Vir Amplissime, votis non fictis opto, et te nostri memorem vivere gaudeo. Apud nostros ob morbum Mauritii Principis fratri ipsius vicarium imperium in omnes copias ab Ordinibus Foederatis delatum estGa naar voetnoot2. Erunt autem copiae, cum Mansfeldianis, quae iam prope omnes advenerunt, L millia peditum, VIII millia equitum: de iis dico, quae exire praesidia et duci poterunt. Anglus Mansfeldii miles non satis proviso stipendio graviter cum hyeme et fame, deinde cum morbis conflictatus est. Dicuntur Danus et Suecus conferre tria equitum, decem peditum milliaGa naar voetnoot3. Nova quotidie apud nos conduntur tributa sustentandis his tantis oneribus. Bredae commeatus sunt parcissime viventibus ad exitum mensis Iulii. Sunt qui putant obsessorem obsideri prope; alii commeatus posse intercipi. Alii opera oppugnanda putant. Sunt quibus magis placet tentari aliquid adversus Sylvamducis. Gertrudisbergam a nostris magna victus et pabuli copia comparata est. Dicitur et Spinola in longum sibi prospexisse. Non pauci rem putant ad praelium spectare; et nescio quae non eius rei omina ac praesagia narrantur. Classis viginti navium sub HautainioGa naar voetnoot4 missa ad promovendos conatus in Liguria videtur brevi operam adversus ......Ga naar voetnoot5 navatura, cuius arma multis valde displicent. Tamen ...... eduntur libri, qui hos metus praebent, nec admittitur ibi Regii in ...... edictiGa naar voetnoot6 publicatio. Sed haec ex aliis exactius tibi est discere. Restat, ut ego et uxor tibique tuaeque gratias agamus pro nostri memoria, vobisque et liberis vestris ea precemur, quae a Deo maxime favente concedi solent. 4 Aprilis 1625. |