Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend965. 1625 April 13. Van E. Herbert of CherburyGa naar voetnoot7.Etiamsi vix aliquid prius habeam quam ut amicitiam nostram omni, quo possim modo, sartam tectamque servarem et colerem, quia tamen illa vitae ratio hucusque a reditu fuit, ut ea quae, sive inimicorum cura, sive incuria amicorum, male ceciderunt, dum legati munere in Gallia defungebar, in pristinum restituere mihi unice incumbendum fuerit, ideo, non nisi devicto malo, me ad caeteros recipere aequum fortasse, vel saltem tutum fuit; caeterum exuperatis tandem invidia, mendacio et ipso dolo malo, ita propria luce conspicior ut tecum agere minime subverear. Quod interim rogo, est ut me ames, quod quia paucis plurima complectitur, unicum postulatum volo. Vale vir ingenue, et optime de re litteraria merite. Dabam Aulae 13 Apr. 1625. Tuus omnino
| |
Si res D. Tilenii male cessit non est quod mihi vitio vertatur, ipse cum quod in me fuit et opportune et importune praestiterim, quo nomine illum, si placet, saluta. |
|