Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend947. 1625 Febr. 18. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot3.948. 1625 Febr. 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Pro opera, Frater Carissime, Lugduni impensa gratias habeo. Rogo si eo redieris V.C.P. Scriverium meo salutes nomine et roges ut Notis ad SenecamGa naar voetnoot5, quas a me habet, ad tempus uti mihi liceat: nam dum Graecas TragoediasGa naar voetnoot6 relego, multa reperi quae ad eas augendas aut ornandas faciant. Ipsi, ubi edere visum erit, notas remittam. Dic etiam ei esse hic saepe mecum HolsteiniumGa naar voetnoot7, iuvenem rei geographicae peritissimum, qui de ipso ut de amicissimo libenter mecum fabulatur. VossiumGa naar voetnoot8 et aestimari magni in Anglia et a nostris retineri, utrumque gaudeo. Staechadas ab Hispano relictas monui antehac. Clavenna et Riva, quae sola castella in Rhaetis restant, iam forte dedita sunt: nam praesidia sua Hispanus eduxerat. De Comitis stabuliGa naar voetnoot9 transitu in fines Genuensium aut Mediolanensium nihil dum habemus. Subizius amissa spe terrae, a suae sectae hominibus damnatus, mari praedas agit; in quem a Rege quod decretum estGa naar voetnoot10 transmitto. De GuilielmiGa naar voetnoot11 negotio quantum potes explorare pergas rogo. Literae Patris de affini Cornelli IacobidaeGa naar voetnoot12 recte curatae sunt. Sed nulla se occasio mihi obtulit id negotium curandi. Cogitabo tamen. Overschiacae cognatae maritusGa naar voetnoot13 mihi non visus; fuit | |
tamen in aedibus nostris et uxorem salutavit. Ego ei prodesse pervelim; ubi divertatur nescio: puto eum stabile praesepe non habere. Mitto patri carmen in DeiparamGa naar voetnoot1. Sed nolim vulgari, tum quia honor etiam a superstitione liber Sanctis habitus multis nostrorum sordet, tum quia laudatur ibi Urbanus, qui nunc est Romanus PontifexGa naar voetnoot2, optimus ‘Romanae fidicen Lyrae’Ga naar voetnoot3, quod testantur numeri eius lege soluti, Pindari in morem sane quam elegantes. Optandum est ut et Christianismi fidem nimium dissonantem ad concentum aliquem posset adducere. Sed hoc voti magis quam spei est; praesertim cum Romae Marci Antonii de DominisGa naar voetnoot4 damnata sit memoria, corpore exusto. Et tamen sunt qui me Romam invitant:
Sed quae tanta, precor, Romam mihi causa videndi?
De Vianensi quod scribit Pater, gratum est; et subsidio esse poterit si spes Amstelodamensis deficiatGa naar voetnoot5. Valete omnes. 21 Februarii 1625. Si liberGa naar voetnoot6 ille de quo nuper scripseram in Germania recudatur, cogita an non addi possit et Mare LiberumGa naar voetnoot7 et Batavicae Reipublicae Antiquitas. Spem mihi satis firmam facit librarius libri imprimendi ante mercatum Francofurtensem. LamairiusGa naar voetnoot8 Lugduni cum uxore egerat de aliquot exemplaribus adipiscendis. Si scirem quot numero vellet, transmitterem. Liber erit in quarto. Alphabeta quatuor et ultraGa naar voetnoot9. Rogo item exploretis famulum aliquem cuius in scribendo opera uti possim, si forte WilhelmusGa naar voetnoot10 hinc discedat, quod circa Maium futurum videtur. Tui amantissimus Frater
|
|