Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend998. 1625 Aug. 1. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Beasti me, Amicorum optime, quod ad scribendi vias redire ausus es. Neque tantum literae tuae me iuvant, sed hoc etiam quod aliquantulo melius de Patria sperare audeo, ex quo tibi visus es impune ad me posse scribere. Britannicam vocationemGa naar voetnoot4 gaudeo in hoc tibi utilem esse, ut inde pretium hic augeatur apud | |
eos, qui aliunde discendum habent quis sit Vossius. Tua de Graecis Historiis CommentatioGa naar voetnoot1 Salmasio, Rigaltio, eruditisque omnibus valde placuit, et desiderium excitavit similis operis de Latinorum HistoriisGa naar voetnoot2, quod a te promoveri gaudeo. Librum meum de Iure Belli ac Pacis tibi mitto, et ut aliquid ad secundam editionem ornandam pro copia iudicioque tuo contribuas rogo. Difficilior fuit haec scriptio, ob id quod <quae>Ga naar voetnoot3 ϑετιϰῶς tracto, eo consilio ut in omne tempus omnique loco valeant, quisque ad ὑποϑέσεις suas trahunt, et, ut fieri solet, saepe malignos agunt interpretes; quod vitare supra summam prudentiam est. Quod optas me in Patria videre, in eo ego tuum, qui semper in me fuit, affectum agnosco. Ceterum an id quod optas mihi expediat necne, sane ignoro. Patriae utilis esse ne absens quidem desino et εὐϰαίρως, ἀϰαιρως demonstro vicinorum Regum interesse, ne res nostrae ad ultima pericula recidant. Sane si discordiae manent, non possum non tristissima augurari. Res nobis est cum hoste tam potente, tam felici, ut si vel unanimes ei diu resistere possumus, satis in eo sit gloriae. Notae meae in tres EvangelistasGa naar voetnoot4 confectae sunt, ut scis. Restat quartus, in quem aliquid notabo, simul me a minoribus curis, quae imperfectae iacent, absolvero. Sed non est e re mea ut id opus prodeat, quamdiu in Galliis vivo. Nam quibus unicum studium est Theologia, nolunt eam a nobis attentari. Deinde quaedam dicenda essent, quae ad palatum non sunt eorum qui hic sacra curant, et quos offendere non satis tutum est. Idem de HistoriaGa naar voetnoot5 mea dictum volo, quae et ipsa edi tuto non poterit, nisi me Deus forte alibi locet: quod et de nostra scriptione pro Summarum Potestatum iure circa sacraGa naar voetnoot6 dictum volo: quam quidam a me edi hic vellent, deletis omnibus locis, qui e scriptis Protestantium citantur, quod mihi non placet. Videbimus ergo quid tempus ferat, omnibusque de his rebus quam saepissime consilio tuo instrui gaudebimus. Franciscus IuniusGa naar voetnoot7 noster quid agat scire velim. Gratissimus mihi fuit conspectus eius iuvenis quem mihi commendasti: grati erunt et alii omnes, si qui posthac cum amicitiae tuae testimonio ad nos venient. Salmasii amicitiam ut colas, etiam atque etiam te rogo. Digni estis qui noscatis et ametis vos invicem. Vale vir optime non minus, quam doctissime. Lutetiae, Cal. Aug. 1625. Tuus totus qui semper
|
|