Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend943. 1625 Jan. 30. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Et quas 13 et quas 20 huius mensis ad nos dedisti, Frater, recte pervenerunt, ex quibus disco spem Bredae in meris armis sitam. Hispani copiae de Staechadibus recesserunt, sive tantum praesidium fuit pecuniae datum, quae Genuam ferebatur, sive contenti sunt ostentasse periculum, quando et Comes stabuliGa naar voetnoot2 agrum Mediolanensem ingredi hactenus minatur tantum. Ita metus mutuus pacis erit munimentum. Post captum Morbegnum nihil ex Rhetia habemus. Sed exspectatur captura etiam castelli ad Clavennam. Interim Subizius, Nivernensis, ut scripseramGa naar voetnoot3, navibus - quinque erant - occupatis, non quidem Ream insulam tenet, sed Blavettum, magni nominis et egregii situs in Britannia Armorica castellum, machinis petit: at ipse a regiis et navibus et copiis terrestribus eminus ita cingitur, ut obsesso quam obsessori dicatur propior. Quod si in manus venerit, damnabitur capitis, quod duobus ipsius centurionibus iam evenisse intelligo. Nostris a Rege poscentibus ius conscribendi hic equitis et peditis, respondit Rex permissurum se ubi ipse quantum satis est conscripsisset; addiderat nuper habiturum se brevi cohortes 17. BeaumarchaeusGa naar voetnoot4, socer Vieuvillani et Vitriaci, suspendio adiudicatus in imagine supplicium pertulit: bona fisco addicta, etiam quae in aliorum toparchiis sita, detracta pecunia aliqua in usus pauperum, et eo quod privatis debetur. Ipsi Vieuvillano intenditur capitis iudicium. Instrumenta constitutarum pensionum rogo penes te serves donec aliter sit usus facto. De WestfrisiisGa naar voetnoot5 quod scribis displicet, neque enim illa via insistendum, ut Hollandiae sua reddatur auctoritas quae nimium ab annis aliquot eviluit. Uxor sanata est et filiarum maior. De DubletioGa naar voetnoot6 rumores perscripsi nuper, quid de illo factum sit nescimus. Hoc tantum nunc constat vivere eum, unde creditur latere donec veniae certus sit. Qui hic res tractant Regni aiunt patefacta ab eo quaedam nostrorum commenta, sed quae hic placitura non fuerant. Haec nunc habebam; ego siquid posthac scriptis dignum occurrerit edoceri per vos gaudebo. De indiculoGa naar voetnoot7 magnas habeo gratias: velim et de eo quod per inducias et ante eas fuit, si non singulatim, certe | |
in summam certior reddi. Valetudinem tibi, tuae, parentibus et propinquis optimam opto. 30 Ianuarii 1625. De GuilielmoGa naar voetnoot1 rogo Meermannus amicique alii negotium commendatum habeant: et significent simul electio processerit, quid de novis Consulibus et publicae rei et illi privatim sperandum sit. Tui amantissimus Frater
|
|