Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend940. 1625 Jan. 21. Van N. van ReigersberchGa naar voetnoot1.941. [1625] Jan. 23. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Nullae, Frater charissime, hoc tempore ex Hollandia literae venerunt neque ad nos, neque ad alios, ut solent interdum tempestates impedimento esse quominus ista suo ordine procedant. Ego interim quae didici committere nolui ut vos ignoraretis: sunt enim minime vulgaria. In Valle Telina quod restabat castellum, Morbegnum nomine, in CoeuvriiGa naar voetnoot3 venerat potestatem: et paratus videbatur Comes stabuliGa naar voetnoot4 in Mediolanensem agrum irrumpere. Quod, ut videtur, metuens Hispanus tribus militum millibus insedit Staechadas Insulas: id vetus nomen, nunc Iëres vocantur, quae in Mari Mediterraneo Massiliensi orae obiacent. GuisiusGa naar voetnoot5 ei orae praefectus pridem id metuens praesidium maius poposcerat: sed mos huius Aulae differendi minus urgentia locum dedit magno vulneri. Nam illis faucibus tota quodammodo Narbonensis Provincia premitur. Et ecce aliud malum. SubiziusGa naar voetnoot6, qui Insulam Ream occupaturus metuebatur, id quidem efficere non potuit, coepit tamen hostilia, captis navibus quas NivernensisGa naar voetnoot7 in Regis ministerium habebat, et vicis incensis subter castellum, quod Rupellae portui impositum est. Tempus quidem ille captavit suum, sed interim Hispani negotium gerit, qui id unice optat, ut Galli domi negotium habeant. Mansfeldii equitatus paratus est ad iter, et creditur cum caeteris copiis recta ad vos iturus, quia per Atrebatum fines magnum illis periculum esset, omnibus ab hoste provisis quae iter infestum reddant praesidiis, equitatu et inedia. DoubletusGa naar voetnoot8, de cuius errore nuper scripseram, multa ad expeditionem Mansfeldii pertinentia Legato hostili, quem nostrum putabat, patefecisse creditur, et nunc occultare se donec tantae supinitatis veniam impetraverit. Iuvenis ille e Spinolae castris elapsusGa naar voetnoot9 non est, ut scripseram et hic dicebatur, eius filius, sed eum habet patruum. Magna hic emolumenta Regi sperantur ex venatu harpyiarumGa naar voetnoot10. Beaumarchaeus, homo ex loco infimo ad invidendas Principibus opes evectus, citra octo dies absens iudicabitur. Quaestoria eius dignitas licitantibus addicetur, non minus duodecies centenis florenorum millibus. Neque eo minus Rex consequetur ex reditibus quos ipsi Beaumarchaeo fiscus debet; caetera bona quantum allatura sint compendii fisco vix aestimari potest. Haec hic aguntur. Nos de Breda felicia exspectamus. Valeto cum patre, matre, uxore, amicis. 23 Ianuarii 1623. Tuus tui amantissimus
|
|