Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend939. 1625 Jan. 17. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot1.Gratias tibi habeo, mi Pater, quod mei meaeque valetudinis tantam geris curam. Etiam quod de esculentis sperare nos iubes ventura in tempore pergratum est. Vossius fecit pro summo suo in me amore, quod negotium illud in se suscepit: nostra interest ut id absolvatur. Editio libri nostri de iure belli ac pacisGa naar voetnoot2 tarde procedit. Rex Britanniae, quanquam diserte Mansfeldio imperaverat nequid hostile in Hispanum moliretur, adductus tamen eo est a Galliae Legatis, ut passurus sit a Mansfeldio iter per Belgium Hispaniense in Germaniam posci et, si negetur, sumi, nimirum quia id iuris est etiam in solo non hostili. Bredam Spinola Isabellae affirmat intra hunc mensem captam iri. Idem Manlianae severitatisGa naar voetnoot3 exemplum edidit: nam cum edixisset, ne qui suorum singulari inter se certamine dimicarent, filium ex iurgiis ad pugnam cum altero iuvene prolapsum damnavit capitis; et cum eos evasisset quibus in custodiam erat datus, eos ipsos sex numero suspendi fecit; filium in Gallias profugum dedi sibi postulat; sed eum Rex, misertus iuvenis magnanimi, tuendum suscepit. Rumor de Insula Rea a SubizioGa naar voetnoot4 occupata vanus apparet, atque inde ortus quod ille cum navibus aliquot in mari vagans ibi prandium sumsisset nullo ulterius conatu; tamen non frustra creditur se fluctibus committere, sed moliri aliquid; et iam a VandomioGa naar voetnoot5 in Armorico littore duae naves dicuntur deprehensae et centum in illis homines, quibus consilium fuerit Castellum Blavetum et arcem Nannetensem sui iuris facere. Intra dies paucos quid horum sit rescibitur. Interim tibi, matri, fratri, sorori eorumque coniugibus et caeteris nostris ego et uxor cuncta salutaria ex animo optamus. 17 Ian. 1625. DubletusGa naar voetnoot6, curruum curator, qui cum literis publicis ad Legatum nostrum missus erat, cum domicilium Legati et ipsum ignoraret, ambiguitate vocabuli delatus est ad Legatum Belgicum, sed Bruxellensem, eique coepit de rebus non exiguis loqui. Sed errore deprehenso abiit, et ad verum Legatum venit, atque ab eo ad hospitium invitatus iussit eo deferri sarcinas: et coram iis qui deferebant aperuit, ita ut et appareret pecuniam ipsi esse. Cum velut negotium quoddam curaturus exiisset, nunquam comparuit et adhuc desideratur. Qui sarcinas detulerant capti ita se purgant, ut innocentes videantur. Itaque alii avectum in Hispaniam, alii dolore erroris a se commissi necem sibi intulisse iacto in amnem corpore suspicantur. Tuus tibi obedientissimus filius
|
|