Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend938. 1625 Jan. 9. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Vir Amplissime. Distuli literis, quas 22 Decembris dederas, rescribere, dum certi aliquid super his, de quibus sciscitatus fueras, ex patria nostra exspecto: quod quia advenit tardius, maxime eo, quod hi, quorum opera maxime utor, longius nunc absunt ab imperii sede, nolui interim desidis amici speciem praebere. Ego Dei ope recte valeo, neque peccaturum me putem in tua commoda, si valetudinem tibi qualis nunc quidem mea est, exoptem, nisi quod ipsam quoque illam εὐεξίαν periculo vacare medici negant; forte ut nusquam data securitate ipsis obnoxii vivamus. Spinola ad Bredam non ea sentit incommoda, quae ex hieme et pluvia sperabantur. Bis iam nostri tentarunt per stagnantia camporum naviculas inferre oppido, nova primum, deinde plena Luna; sed irritus fuit conatus, aquis non satis crescentibus. Dicitur tamen manere eadem spes, aut superfuso adiacentibus Marca amne, aut perfosso aggere, qua humillima pars est hostilium castrorum. Milites aliquammulti, quibus pax inter Danum et Sueonem inita missionem dedit, Mansfeldio militaturi advenerunt, ad duo millia et plures exspectantur. His an Danus stipendium sit daturus incertum est. Creditur nostris minus male velle, ex quo Princeps Mauritius summae rerum potitus aut est, aut putatur. Nam privatam eius amicitiam publicae nostrorum ante habere se satis iampridem praetulit. Quod si et in nostros maneret, qui fuit, tamen mirandum non esset, si eum fortuna moneret filiae sororis suae. Mansfeldio ex Gallia bis mille equites, ex Britannia duodecies mille pedites adventare, regum duorum pecunia alendos, pro certo habetur. Sed Rex Britannus legem Mansfeldio addidit, ne quid in Hispanum eiusve terras hostile inciperet. Alias quoque copias ei per Germaniam colligit HalberstadiensisGa naar voetnoot2. Hae omnes non exiguum metum Hispanis incutiunt, qui, rarum in Belgio, nobilitatem omnem equis militare iusserunt: et ex Germania acceperunt tres millenarias cohortes aut amplius. Limes adversus Galliam sollicite | |
custoditur. Tuos liberos sospites Paduam advenisse tibi gratulor, optoque ut semper de illis quae voto meliora sunt tibi nuntientur. Vale, Vir Amplissime, cum tua, a me et mea. 9 Ianuarii 1625. |