Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend935. 1624 Dec. 3. Van Johan van ReigersberchGa naar voetnoot2.936. 1624 Dec. 31. Van Johan van ReigersberchGa naar voetnoot3.937. 1625 Jan. 3. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Iamdudum, mi Frater, a vobis nihil accepimus. Uxor pedem laesa domi desidet. Petro frigus morbum et dolores incutit. Filiae febricitant. Ego, Deo sit gratia, valeo, nisi quod oculi interdum suffunduntur. Res Rhaeticae optime procedunt: nam Marchio CoeuvriusGa naar voetnoot5 non tantum castellum Tiranum, quod potissimum est, in Galliae fidem redegit, sed et alia nonnulla; ita ut partem minorem teneat Vallis Tellinae, Hispanico Mediolani praefecto copias apud se retinente metu Sabaudi et Comitis StabuliGa naar voetnoot6 qui illuc irruptionem minantur. Villauclerquius Lomeniaci filius, unus ex quatuor arcanorum scribisGa naar voetnoot7, in Angliam profectus a Rege Britanniae donatus est monili quod valet viginti millia scutatorum. Iussus est a suo Rege cum Britanno agere, ut quod ille Mansfeldio imperavit et ad Infantem Isabellam scripsit, nolle se quicquam hostiliter agi in ea quae Regis sunt Hispaniae, ita interpretetur, ut id non obstet quominus liberandae Bredae ille operam navet. Vide pacta nuptialia sororis Regis et Principis Walliae. Praecipuae leges sunt matrimonii solennia hic celebratum iri more Romanensi, ut olim cum Margareta Regi NavarraeGa naar voetnoot8 nuberet. In Anglia pacta solenniter praelegentur. Rex sororem Caletum deduci curabit, inde excipiendam ab Anglis. Novae nuptae eiusque familiae pacta libertas exercendae religionis Romanae in sacello, quod ubicunque erit ipsa habere sibi poterit; et XXVIII presbyteros sub cura Episcopi qui in eos iurisdictionem habebit, extra quam si in statum publicum peccaverint. Tunc enim Episcopus reos sacris solutos profano iudici exhibere tenebitur. Liberi penes matrem educabuntur ad annum aetatis XIII. Domestici novae nuptae nunc dantur a Galliae Rege, posthac legentur ab ipsa | |
Romanensis religionis Galli aut Angli, assentiente Britanniae Rege. Nihil tentabitur quo nova nupta adducatur ad mutandam religionem; idque Rex et maritus sancte iurabunt. Nova nupta successiones omnes repudiat; dotem habet octies centena millia scutatorum, antipherna octodecim millia librarum sterlingarum, et domum Regiam, si quando vidua in Anglia manere elegerit. Pro mundo accipiet a socero quod valeat quinquaginta millia scutatorum. Caetera minoris sunt momenti. Creditur non ante Pascha hinc abitura. Rumor hic spargitur aliquid moveri a Transligerinis Protestantibus: quod si verum, accersent illi in se indignationem bonorum omnium, ut obstantes egregiis Regis conatibus. Si quid apud vos scitu dignum geratur moneri eius aveo, et patri, matri, tibi tuaeque, sorori et eius marito, amicisque omnibus felicem annum hunc opto, cuius tertio die haec scribebam. Lutetiae 3 Ianuarii 1625. Tuus tui amantissimus Frater
|
|