Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend921. 1624 Sept. 6. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Tum pro tuis tuorumque in uxorem meam officiis, tum pro eo quod literis tuis me rerum vestrarum expertem non sinis, habeo gratias quas debeo, frater optime, ac doleo quod fortuna nostra non patitur ut vicem referam. Mutatio quae in Aula accidit nobis nocitura non videtur. Erat enim MarchioGa naar voetnoot6 pecuniae iusto tenacior. De Cancellario et PuyssiaeoGa naar voetnoot7 non video esse quod quicquam speretur. SpessiusGa naar voetnoot8 quibus sit usurus amicis scire aveo. De Hogerbetio nuper suaseram ut tentaretur via per Spessium, Carletonum et RutgersiumGa naar voetnoot9. De praenotione ex siderum positu multa quotidie insignia audio, sed illud quod tu scribis est sane mirandum. Bene monet pater qualiscumque sit siderum efficacia - quam ego nunquam tantam credam quam quidam volunt - praesidere ei siderum auctorem. De Cornelio tecum sentio et ad uxorem scribo in eam sententiam. Caeterum de loco constituere ego absens et rerum ignarus non possum. Necesse est id vestrae permittam prudentiae. Hic in pecuniae Regiae tractatoresGa naar voetnoot10 severa instituitur inquisitio. Literae his inclusae sunt PuteaniGa naar voetnoot11, in quibus insunt aliae ad Heinsium, qui rogatur operam mihi per amicos oblatam, quando ego ea non uti constitui, impendere in liberationem Hogerbetii, si nimirum tantum potest quantum vult videri. Rogo operam des ut literae ad Elsevirios recte et sine sumtu perveniant. Vale cum parentibus nostris et optima tua coniuge aliisque nostris. 6 Septembris 1624. Tui amantissimus Frater
|
|