Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend919. 1624 Sept. 1. Van Willem de GrootGa naar voetnoot9.Frater optime, Intelligo ex iis, quas ad uxorem dedisti, litteris Regem in hoc esse ut spongias exprimat: bonum factum, bene illi, bene populo vortat Deus. Nos hic toti exsultamus propter eam, quam in Brasilia nacti sumus, victoriam; hic dies destinatus est faustis ignibus. Scripserat nuper uxor captum Omnium Sanctorum SinumGa naar voetnoot3; id iam demum certis compertum est nuntiis. Usi sunt nostrates strategemate tali: ex multis navibus instruxerunt quattuor praecipue, multis refertas milibus: | |
ita post longam satis pugnam tantam in terram exposuerunt multitudinem hominum ex iis quattuor navibus - reliquae enim a tergo manebant - ut res miraculo foret incolis, ac tandem propugnaculo potiti sunt: inde propter pulveris tormentarii penuriam iterum expulsi, copias omnes ad terram appulerunt, atque ita tandem postridie urbemGa naar voetnoot1 a civibus et praesidiariis derelictam ingressi, omnia spoliarunt. Nunc incolas mitibus edictis revocant, urbemque quantum possunt muniunt. Magnam illic sacchari vim repertam ferunt duo Iesuitae, qui a suis ad Regem Hispaniarum nuntii missi a nostris intercepti sunt. Res magna est si nostri oppidum aliquamdiu tenere possunt, neque enim credibile est quin Rex omnem lapidem sit moturus. Utinam maiorem sibi clementiae famam sub adventum peperissent nostri, magno ea res nobis foret adiumento. Breda ab hostibus obsessa quidem est, nondum tamen omnes aditus praeclusi sunt; Princeps se non movebit antequam hostium consilia explorata habere se crediderit: veretur ne in maius nostrum detrimentum consilia sua mutaturus sit Spinola, ubi ipse se illuc contulerit. Steenbergam ab hostibus direptam esse intelligimus. Si uxor tua quid propius resciverit, scribet ipsa. Parentes aliique consanguinei valent satis belle. Graswinckelio iam non scribo, quia iam accepisse a me litteras puto, quibus ipsi abunde satisfactum erit. Vale quam dulcissime cum omnibus amicis. Hagae Comitis. Calendis Septembribus 1624. Tibi obedientissimus frater
|