Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend906. 1624 Juni 15. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot10.Et pro literis, mi Pater, et pro cura qua Petri valetudinem prosequeris ago quantas possum gratias. Petrum iam collocavimus apud nobilitatum multis sanationibus medicum: cuius sane pro eo sollicitudo nostris desideriis satisfacit, ita ut iam non valetudinem tantum, sed et membrorum usum integrum sperare | |
incipiamus. Deus rem secundet. De corio bubulo quod scribis, iam illi admotum est ab eo medico. Uxor mea antequam tu has accipias spero in Zelandiam pervenerit, substitura ibi aliquamdiu, deinde ad vos ventura. Gaudeo tam valentem te esse ut tot itineribus sufficias; tamen rogo aetatis habeas rationem. De Cher.Ga naar voetnoot1 recte facis quod rumorem inanem discutis. Iam pridem nihil inde audio. Ransovius Daniae Regis LegatusGa naar voetnoot2 in Aulam quae Compendii est ivit. Ibi a Rege nostro auditus in Hispaniam porro ire dicitur. Cum Mansfeldio collocuti sunt Legati Britannici, nostrates, Venetus, Sabaudus et pro Rege AngolismensisGa naar voetnoot3. Regis sororGa naar voetnoot4 solenniter a Britannis in matrimonium Principis postulata est: neque dubitatur quin successurum sit negotium, tam potente Regina matre, quae filias si posset in regnis locatas videre vellet omnes, si id non posset, quam plurimas. Cardinalis Richeliacus semper Reginae matri intimus, nunc in Regis Consistorio validissimus, profitetur sufficere debere si novae nuptae eiusque familiae libertas detur exercendae Religionis, caetera paulatim commendando. Nostrates LegatiGa naar voetnoot5 promiserunt se non impedituros missam apud tribunos Gallicarum cohortium. Sed nihil eius perscribi voluerunt. Iam nunc intelligo de pecunia, quae praesens eis promissa erat, tertiam detrahi. Mansfeldius creditur aliquam pecuniam ab Anglis accepturus. Ransovius valde se Regi obsequiosum praebuit et eius arbitrii fecit velletne se in Hispaniam ire an nollet. Bavarus amicitiam Regis ambit; sed consilia caetera differuntur dum de matrimonio transactum sit. Deus te, matrem, fratrem, sororem cum coniugibus ac liberis aliosque amicos sospitet. 15 Iunii 1624. Tibi obedientissimus filius
|