Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend905. 1624 Juni 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Quod nostri memores esse pergitis, gratum nobis facitis. Etiamsi nihil aliud, vos recte omnes valere dulce est cognoscere. De mulierum commeatuGa naar voetnoot4 satis iam intelligo, nihil actum quod nobis prodesse possit. Itaque singulare beneficium | |
impetrandum erit: quam ob causam iam scripsimus et Antverpiam et Middelburgum. De Mansfeldii actis vidi hic librum scriptum ItaliceGa naar voetnoot1: puto eum esse qui apud vos interdicitur. Ego post Apologeticum nihil edidi praeter Stobaeum, itaque coniicere non possum quid sit meorum in quod inquiratur Venit tamen in mentem fieri posse ut sit pars historiae Gallicae hic scriptae, cui nomen MercurioGa naar voetnoot2. Nam in ea parte, quae est de anno 1623, insertum est Gallice compendium eorum, quae ego in Apologetico scripseram; item libelli quibus Remonstrantes se de conspiratione purgant. Siquid propius cognoveris, rogo me edoceas. Commentarii nostri de belli iureGa naar voetnoot3 iam describuntur. De Batavico iureGa naar voetnoot4 differenda adhuc cogitatio. Uxori scio summam fieri iniuriam. Bricmantis cognata illic est Pradini viduaGa naar voetnoot5, quicum uxor mea bis collocuta est in aedibus ChristianiGa naar voetnoot6 nostri, cuius filiae quae adfuerunt testes esse possunt quam falsum sit ullo probroso nomine Principem ab ea nominatum. Id liquido affirmare potestis. DebyaeoGa naar voetnoot7 centurionatum non potuisse obtingere nisi extraordinarium et quidem talem miror. Satis apparet non satis gratiosum in Aula esse. GraswinkeliusGa naar voetnoot8 noster hic adhuc est et me in describendis libris de iure strenue adiuvat. Parcius scribo, quia uxorem spero ad vos brevi futuram, vivam epistolam. Legati nostriGa naar voetnoot9 adhuc in Aula detinentur modica spe brevis exitus. Dicuntur Galli valde urgere libertatem exercendae Religionis pro Catholicis Gallis, qui nostris sunt militaturi. Valete omnes. Rogo pro me et uxore tuam et parentes nostros, sororem quoque et alios salutes. Lutetiae Cal. Iunii 1624. Pameria oppidum non longe a Pirenaeis montibus Regi iubenti Consulem alterum Catholicum legi, parere recusat et alia quaedam oppida se iungere dicuntur. Tui amantissimus Frater
|
|