Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend892. 1624 Maart 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.De ludo literarioGa naar voetnoot3 quae scripsisti, Frater charissime, 18 Martii die, satis mihi placent; utinam Petri nostri tale esset corpusculum, ut de animo tantum ipsius excolendo sollicitos nos esse oporteret. Nunc valde nos cruciat debilitatis metus, et cum humana remedia vix quicquam promittant, ad divinam opem precibus confugimus. LegatiGa naar voetnoot4 e patria nostra dicuntur hodie venturi Compendium, ubi nunc Rex est cum Aulae Primoribus et Regina uxore. Princeps Condaeus adhuc emansor est, quia nec invocatus venire vult, nec Rex adduci potest ut eum vocet. Regina mater ad tempus aliquod Lutetiae substat. Ego de tribus millibus florenis - nam quod excurrebat recisum fuit, ne cogerer a Collegio rationalium approbationem petere - partem alteram accepi in praesente pecunia: alteram assignatis nominibus. Multos et magnos habeo mihi benevolentes. Sed tricae nummariae commune nunc malum est. Arsenius non video ut quid hinc sperandum habeat. De Cimbrico negotioGa naar voetnoot5 scripsi antehac aliquid mihi apparuisse: propiore scribam et consilia vestra exposcam ubi conditiones pernovero. Interim cavendum est, ne quid huius a nobis iactetur. Posset enim id Principem satis irritabilem offendere. Quod ad PeronamGa naar voetnoot6 acciderat, alii ut tentamentum patientiae accipiunt, alii incredibile putant de industria ab Hispaniae Rege Galliae Regem provocatum: itaque propenso ducum in suas partes studio id malunt adscribere. Rumor aliquis hic fuit Sedanum ire Regem; quod si est, gravem imponet consultationem viduae BulioniiGa naar voetnoot7, pari metu excludat Regem sive includat. Mansfeldius non multum hic promoturus videtur. Quae Fisci patronus contra Hogerbetii liberos profert, ad eos pertinent qui fuga poenam eluserunt, non ad eos quos hic poena tenet. Et sane diversa causa est. Notum illudGa naar voetnoot8 Exsul ad octavam Marius bibit et fruitur Dis
Iratis: at tu victrix provincia ploras.
In PoppioGa naar voetnoot9 magnum detrimentum fecit ista Societas. Nam et pietatis et eruditionis nomine multis antestabat. Doleo et materteraeGa naar voetnoot10 vicem cui ad infelicem | |
litis exitum mors eius accessit, qui familiam ducebat. Deus et illam et nos suis solatiis reficiat. Si quos videritis qui Spirae fuerint, velim percunctemini an quilibet ibi ad advocationem aut iurisconsulti officium admittantur; an vero definitus sit numerus Saluta quaeso parentes et amicos, tuam imprimis coniugem a me et mea. Lutetiae 29 Martii 1624. Tui amantissimus Frater
|
|