Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend891. 1624 Maart 15. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Tibi quidem, mi Frater, respondeo, sed ita ut simul Patri. Nam utrique vestrum pro literis 5 Martii scriptis gratias ago ac debitor sum. De hostili discessuGa naar voetnoot2 gaudeo. Utinam imminentes impetus non maiore damno eluctemur. Sed nec illud minus placet, quod moderatiora ingenia consiliis adhiberi incipiunt. Paulatim inde aliquid boni exoriri poterit. Si quid de illis GoiisGa naar voetnoot3, aut etiam de navalibus ducibus constituetur, rogo fiam certior. Rex quotidie in venatu occupatur; interim nemo unus multum potest, sed satis distributae sunt res et auctoritas, praevalente tamen VieuvillioGa naar voetnoot4 aerarii inspectore. De ChersonesoGa naar voetnoot5 nihil se mihi obtulit. Consilia amicorum si quid tale evenerit intelligam libenter et expendam. Sed cavendum, ut scripsi antehac, ne dispalescat nos tale quid moliri. Custos sigilliGa naar voetnoot6 optime mihi vult et alii non pauci. Rex etiam Ecclesiae res ad suam curam vocat, iussis Episcopis intra suas dioeceses residere, sub poena amittendorum bonorum temporalium. Matertera Hastiae poterit sine mulctae periculo rei divinae interesse, nam SpessiusGa naar voetnoot7 ad vos venit stipatus duobus sacerdotibus. Et satis apud illum loci erit, ita ut nihil causae futurum sit cur qui ita sentiunt alibi cum discrimine quaerant Iesuitarum conciunculas. RichiusGa naar voetnoot8 ex Anglia adhuc hic est et a Proceribus opipare excipitur. Sunt qui ad conatus ipsius evertendos sermones serunt de Carolo Regis Hispaniae fratre, quasi is Regis hic sororem ambiat. Memmius se itineri Veneto accingitGa naar voetnoot9. Scire velim quid nunc agat Dyckius, quid RutgersiusGa naar voetnoot10. Miserat huc Mansfeldius tribunum e suis quendam Silesium, PeuplitziumGa naar voetnoot11 nomine, sciscitaturum an adventus eius hic Regi gratus esset futurus. Sed comperto non fore, abiit is tribunus exploraturus animum Sabaudi et Venetorum. Puto apud vos nunc esse Nicolaum Reigersbergium, cui literas has dari velim; si non est, rogo mittantur Amstelodamum ad Iustum PiranerumGa naar voetnoot12, ut is meo rogatu curet. Magna hic spes est de rebus Brittannicis, nam et in Scotia renovata sunt edicta adversus Romanenses, et Rex ipse videtur Comitiorum | |
consilia sequi velle. Quod nuper scripsisseGa naar voetnoot1 me puto, id agi ut Consilio sanctiori intersint Angolismensis et Iaius, nondum peractum est. Ego et uxor salutem quam perfectissimam precamur parentibus, tibi, tuae et amicis. Lutetiae 15 Martii 1624. Tui amantissimus Frater
|
|