Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend884. 1634 Febr. 16. Aan Jan en Willem de GrootGa naar voetnoot2.Pro summa vestra diligentia, parens ac frater optimi, gratias summas habeo. Ego in ea persto sententia nihil rectius fore, quam in aliquo angulo apud Evangelicos Confessionis Angustanae, ubi sine meo sumtu familiam mediocriter alendi spes sit, meliora exspectare tempora siqua unquam futura sunt. Fatigor enim sollicitationibus ad Missam et huius Regni incerta me turbant; nec rerum mearum certum hic quicquam video. Sed tamen caute haec res agenda est, ne et hic et alibi vilescam. Satis erit si qui mihi bene volunt sciant me non ita fixum esse ut avelli nequeam. Siqua conditio se obtulerit, cogitabimus. Interim de Spira velim exploretis, qui illic admitti possint ad munus advocati; quae spes ponendae in litibus operae. Poteritis aut per CauchosGa naar voetnoot3, aut per Hohenloos haec ediscere, sed ut dico caute. De materterae causa et miror et doleo. Scire velim quid iudicent alii Iurisprudentes. Si quid propius agetur cum Mansfeldio facite quaeso ut sciam. Poteritis tuto rumorem spargere valere me gratia apud Aligrium, siquid id forte causae prosit. Instrumentum TraiectinumGa naar voetnoot4, quod petebam, erat in schedis HottomannicisGa naar voetnoot5. Puto vos aut ipsum illud retinuisse aut exemplum. Continet autem consilium deferendi Elisabethae imperii sub legibus quas ipsa vellet, modo Reformatae Religioni bene caveretur. Quod Echtenianum negotiumGa naar voetnoot6 fratri cordi est, pergratum est. De Anglia quae creditis non tam certa sunt. Nam Rex Britanniae novis literis Hispani Regis manu conscriptis et restitutionem Palatinatus continentibus mulceri iterum incipit. Sed exspectandus est Comitiorum eventus. Multi hoc futurum putant ut Cancellarii et PuyssiiGa naar voetnoot7 ruina et alios trahat, inter quos Preausium, Alterivii fratremGa naar voetnoot8. Sunt qui in Cancellarium publica accusatione grassandum putant. Sed quae ei imputantur aut sunt consilia de rebus exteris quae in utramque partem accipi facile possunt, aut sordes a quibus hic vix quisquam vacat. Putatur omnino revocandus Maurerius et mittendus ad vos EspessaeusGa naar voetnoot9. Stoutenburgio in Brabantia recte persolvuntur quot mensibus scutati centum. Cupi et VezeciiGa naar voetnoot10 abductio Lupistenum ostendit parum adhuc mitigationis exspectandum, praesertim cum illa civitas id passa sit cuius Rectores | |
minime mali putantur. De FridericopoliGa naar voetnoot1 siquid habetis scire aveo. Intelligo tardos ibi progressus esse. Ego si qua spes esset non infructuosae operae, Hamburgum, Rostochium aut alias in eo tractu urbes non contemnerem. Sed offere me ultro multis de causis reformido. Accepi ab optimo sene Hogerbetio literasGa naar voetnoot2. Rescribam post aliquot dies. Valde tangor eius malis, quibus utinam aliquid a me esse posset levamenti. Petrus noster minus male habet. Sine febri esse videtur et hydrops abit. Melvinus timet ne haec morborum genera nervos alicubi laeserint. Tamen chirurgi meliora sperant. Pontificis Legatus valde adversatus est Cancellario et Puyssiaeo, ob pacem cum Reformatis procuratam. Sunt qui putant Seguiranum Iesuitam qui Regi est a confessionibusGa naar voetnoot3 ex Aula remotum iri. Lutetiae 16 Februarii 1624. Salutate quaeso matrem, et nostros vestrosque omnes. Vester
|
|