Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend826. 1623 April 13. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot5.Quod ad me scripsisti et quidem tam ubertim 3 Aprilis, mi Frater, magna est gratia. Quanquam tristia sunt quae nuntiantur, ea ipsa tamen scire me et mea et aliorum interest: quare dum haec fervent rogo saepe ad me omnia scribas quae alicuius ad rem aut publicam, aut privatam momenti iudicabis. Quo in loco res sint Gallicae non repetam: mitto enim apertas ad te et patrem eas quas MelissaeoGa naar voetnoot6 scribo literas, eas si ita ex usu videbitur lectas obsignabitis ac tradetis, et siquid respondeatur renuntiabitis. Patri plurimas ago gratias pro cura in honorem gentis nostrae insumpta: accepi enim stemma per GraswinckeliumGa naar voetnoot7 cuius consuetudine recreor. DaetselariumGa naar voetnoot8 cum uxore exspectabimus. De linteis nihil propius intellexit uxor, quam ad ipsos scripsit. Sed post festos hos dies iterum explorabit, et siquid resciverit faciet eos certiores. Sententiarum in supplicio affectosGa naar voetnoot9 exemplaria exspectabimus. Velim scire et quae ad populum locutus sit CorenwenderusGa naar voetnoot10; ni ea tulerit Pleonandri alterGa naar voetnoot11 qui expectatur, per quem et Apologe- | |
ticum BelgicumGa naar voetnoot1 spero aliquando visurus. Sed et quid ultra eventurum sit in Kesseliano negotioGa naar voetnoot2 intelligere aveo. Quod postulat BeresteiniusGa naar voetnoot3, utinam intellexim paulo distinctius, vix enim assequor quale sit quod desiderat. Iuvate me consilio. Video enim tempus esse satis superque, ut de eo cogitemus. Non abs re forte erit si DebyaeoGa naar voetnoot4 ostendatur exemplum instrumenti tutelaxis quo me Rex honoravitGa naar voetnoot5, ut intelligat non deesse hic mihi amicos. Patri, matri, agnatis, cognatis, affinibus ego et uxor cum officiis nostris salutem mittimus, et rogamus ne natalis meiGa naar voetnoot6 sitis immemores. Valete. Lutetiae 13 Aprilis 1623. Tui negotii successum felicem opto ex animo, et cupio intelligere quousque processerit. Tibi addictissimus Frater
|
|