Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend825. 1623 April 7. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Pro iis quas tu, Frater charissime, ac Parens ad me scripsistis literas die 26 et 27 Martii gratias ago. Rogo pergatis ea nuntiare quae fiunt et, quid mihi agendum censeatis, consilia perscribere. Dux CroiaeusGa naar voetnoot9 est is quem Pater coniicit. Venisse huc arbitror ob negotium pacis Tellinae Vallis, quod in aliquod tempus | |
quieturum videtur, sequestro Pontifice. Galli, quia exhausto nunc aerario minus sufficere bello videntur, conditione illa, quam Hispanus offert, ad tempus utentur. Pax Regni videtur mansura, CancellarioGa naar voetnoot1 in eam partem semper prono ob publicas privatasque rationes. Et iam Rex Melitensem galeonem magnam remisit, itemque Nivernensis naves et sub GuisioGa naar voetnoot2 classem, quibus Rupella obsidebatur. Manet tamen castellum portui impositum ad terrorem magis quam ad noxam. Sunt qui putant in oppido detectam factionem pro Rege suscitatam. Atque ideo omissum consilium Rupellani itineris. HospitaliiGa naar voetnoot3 de quibus scripseram, quantum intelligo non vindicatione agunt, sed manus iniectione in rem debitoris. Ubi propius quid rescivero, perscribam. Utraci aliud est negotium, quod nunc non audio moveri. Bulbos exspectabimus. Privati tui negotii successum quam optimum opto. Rex est Fontibellaquei, quo et Condaeus venturus creditur. De pecunia ad vos mittenda non dubitatur. Ego pro patria laborare non desino. Et si nostri fedus arctius cum Gallo inire cupiunt, non deero adiutor. Neque enim ob paucorum iniurias publica utilitas deserenda est. StobaeusGa naar voetnoot4 meus circa finem laborat. Vale cum patre, matre, sorore, marito eius, agnatis, affinibus et amicis. Lutetiae 7 Aprilis 1623. Tui amantissimus Frater
|