Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend824. 1623 Maart 31. Aan Jan de GrootGa naar voetnoot2.Scripsi hodie ad fratremGa naar voetnoot3 per tabellarium, nunc tibi per Borelii filium qui has literas aut perferet, aut ex Zelandia mittet. Novarum rerum nihil addo: sed mitto quae in carcere eram commentatus in postremam Matthaei partemGa naar voetnoot4, auctiora quam descripta hactenus fuerant. Legite vos et iudicate. Legat et optimus Vossius. Deinde excerpat in suos usus quae volet Erpennius, cui pro libris quos nuper transmisit praeter tot vetera beneficia plurimum debeo. An notae ita ut a me factae sunt aut totae aut particulis aliquibus resectis edi cum fructu possint vestrum et Vossii iudicium esto. Illud vobis commendasse supervacuum sit, curam ut geratis ne chartae istae pereant. Nam exemplar unum quod BossizioGa naar voetnoot5 dederam antehac ad me non rediit. StobaeiGa naar voetnoot6 propediem proditurus est cum Plutarchi et Basilii libellis de usu recto Graecorum poëtarum. Iam ubi animo ero defaecatiore ad iuris opus aliquod accingar, ac primum ut puto de iure belliGa naar voetnoot7. Vale cum matre, fratre, sorore, et amicis: et hoc rerum statu saepe ad nos scribite. Prid. Cal. Aprilis 1623. Tibi obedientissimus filius
|
|