Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend823. 1623 Maart 31. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Mi Frater. Quas tu et Pater misistis literas 19 et 20 Martii scriptas, eas recte accepi. Atque ut eum in modum pergatis me edocere quae geruntur hoc maxime aestu rerum, valde a vobis requiro. Mortuus est Bulionius PrincepsGa naar voetnoot3 Sedani, in quo magnum damnum familia ipsius accepit et pars Reformata in hoc regno. Nam quanquam manu iuvare desierat, consillis tamen plurimum res illorum sustentabat. Chombergius et CandaliusGa naar voetnoot4 ob controversiam de Angolismensi Praefectura dimicarunt singulari certamine, uterque adiuncto sibi socio. Is qui Chombergio aderat prostratus casu, cum ab altero permissus esset arma resumere, alterum confodit, eoque facto Chombergium et Candalium intercedens diremit. Rex cum Consilio abit ad Fontabellaquensem. Metuunt Protestantes ne inde Rupellam eat, non quidem obsessurus urbem, sed tentaturus an introitum ipsi sint negaturi qui in oppido sunt, quos inter se discordare fama est, aliis perstantibus in suo rigore, aliis per classem navalem et castellum, quod portui imminens claustra navigationi iniicit, non parum fractis. Ad Vallem Telinam PontifexGa naar voetnoot5 misit fratrem suum qui sequestri munus ab Hispano delatum obeat. Hinc multi negotium hoc aliquantisper quieturum existimant. Cancellarius et PuyssiaeusGa naar voetnoot6 in magna auctoritate et gratia florent, nec aliud inimicis relinquunt quam libellos et famosa carmina, tela invalida adversus homines tam potentes. Omnis honorariorum solutio inhibetur ob aerarii difficultates. De me quid futurum sit videbo. Velim videre quod super consilio trucidandi Principis editum est a Remonstrantibus, et siquid in posterum editur. Ubi editae erunt sententiae videbimus quid mihi facto sit opus. Id tempus praevenire parum ex decoro mihi videtur. Responsum ad literas antehac a te scriptas, quod tam avide desiderabas, iam habere te speroGa naar voetnoot7. Persto in ea sententia, ac tibi fausta omnia precor. Affini Losecatio opto firmam valetudinem. Aegre mihi est quod ex militia nihil praeter | |
incommoda reportat. Ea quae in prima parte erant AquinatisGa naar voetnoot1 monitus tandem reperi et gratias ago. Deum precor parentes, te, sororem, amicos, affines et cognatos incolumes servet. 31 Martii 1623. Tui amantissimus Frater
|
|