Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend827. 1623 April 13. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot7.Pridem est, Vir Illustrissime, quod te literis non compello, partim quia nihil hic agitur, et si quid agitur, scire aliunde potes certius; partim quia percellitur mihi animus, quoties novos ex patria luctus intelligo. Saepe apud me rem a suis initiis repetens exclamo: Ζεῦ μή λάϑοι σε τῶνδ᾽ ὃς αἴτιος ϰαϰῶνGa naar voetnoot8.
Utinam aliquando videamus patriam eo statu, quo eam ad nos adveniens vidisti. Adversus ista tristia solatium aliquod habemus ex Galliae rebus, ubi pax videtur vires fiduciamque accipere. De pecunia ad nostros mittenda doleo aliam iniri viam, quam eius, quem obtines, loci ratio dignitasque desiderat. Utinam aut hac, aut alia qua in re, ostendere possim, quantum tibi me debere agnoscam. Sed et ego peregrinus sum, et Ianninus mortuusGa naar voetnoot9, et abest aula. Aveo quam saepissime intelligere aliquid de liberum tuorum profectu. Nam eius, quam tu ex eo capis voluptatis, pars non parva ad me redundat. Habent studiorum suorum egregium adiutorem PriolaumGa naar voetnoot10, de cuius diligentia nihil non mihi polliceor. Tilenus noster, convictor iucundissimus, aliquamdiu cum familiari sibi arthritide colluctatus, habet nunc meliuscule, et quod solet, valde te amat ac suspicit. Valent et belle uxorculae nostrae, et tuam obsequiose salutant, omniaque ei optant felicia, etiam felicem uterum. Vale, Vir summe, et nos ama. Lutetiae, 13 Aprilis 1623. |
|