Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend801. 1622 Nov. 25. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Mitto tibi, mi Frater, pacis legesGa naar voetnoot3 ita ut a Rege datae et hic in Senatu publicatae sunt. Interfui orationi quam recluso foro habuerunt Servinus et Princeps SenatusGa naar voetnoot4, magno cum apparatu. Nihil loquebantur nisi ex Graecis et Latinis auctoribus discerptas sententias: ea nunc eloquentiae forma viget haud probantibus quibus subactius est iudicium. Pax ubique recte observatur restituto religionis usu. Regem sub anni finem exspectamus visuri quo casurae sint de rebus Rhaeticis et Belgicis deliberationes, quibus nunc occupantur hi, quorum est de rebus publicis consultatio. Ianinus ita malo suo afflictatur, ut vix domo exiturus posthac putetur, nec videtur ei ita vexato post annos LXXX multum aetatis restare. Libros quorum ad te indiculum misiGa naar voetnoot5, rogo prima occasione mittas. Valde enim aveo aliquid de iureGa naar voetnoot6 commentari, quod sine libraria supellectile facere nequeo. Scripsi nuper si huc transcurrere possis aut nunc, aut ubi ver advenerit, gratissimum te nobis futurum. Vereor ne nuptiales cogitationes te impediant: quod si ita est, bene vertat. Saluto quam officiosissime parentes, sororem, maritum, cognatos, affines, amicos et benevolentes. 25 Novembris 1622. Audio secundam editionem HexabibliGa naar voetnoot7 prodiisse. Velim eius exemplar Videre. Tuus totus
|
|