Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend796. 1622 Nov. 12. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Et tuis, mi Frater, binis literis et iis, quas Pater scripserat, his unis et quidem valde festinanter respondeo, quia apud Ianinum prandendum mihi est, qui vobis gratias agit pro transmissis radiculisGa naar voetnoot2. De meo stipendio si quis roget, refert ut persolvi dicatis. Certius forte aliquid scribam ubi Rex advenerit. Liberi nostri belle valent et aliquantulum proficiunt tum in Gallico, tum in Latino sermone. Pro libris transmissis ago quantas possum gratias, etiam pro catalogoGa naar voetnoot3. Utinam haberi possent nomina etiam Praetorum, Scribarum et aliorum qui loco moti sunt. BrasserioGa naar voetnoot4 et uxori valetudinem secundiorem ex animo opto. Valde enim nobis volunt. HarencarspelioGa naar voetnoot5 quoque et MermannoGa naar voetnoot6 precor fausta omnia. De Drubbeltii historiaGa naar voetnoot7 gratias tibi agit Peirezius. Vide numquid propius possis resciscere. Ipse ait dioptram ab eo inventam alterius esse generis a Metiana. Pacis executio recte procedit. Regem hic sub anni finem exspectamus. Etiam Provincialem Synodum Protestantium. Quando reversuri sunt ex Anglia LegatiGa naar voetnoot8 et quae spes ab illis ostentatur, scire peraveo. Nicolaum MermannumGa naar voetnoot9 quanta volet amicitia ac familiaritate complectar ob suas virtutes et eos qui ipsum tangunt. De procuratorio actuGa naar voetnoot10 videbimus. Recte censetis litem non urgendam. ApologeticumGa naar voetnoot11 Gallice nemo vertit, nec valde opus videtur. Actus procuratorius oppidi RotterodamensisGa naar voetnoot12 forte inter chartas erit quae Rotterodami mihi restant. De classe Hispanica quid futurum sit miramur. TompsonemGa naar voetnoot13 missum gaudeo. Mitto indiculum librorum quibus opus habeo ad aliquid de iureGa naar voetnoot14 commentandum. Eos rogo quam fieri ocissime potest mihi mittas. Quod parentes saepiuscule invisis recte facis et pro tua pietate. De matrimonioGa naar voetnoot15 quod me consulis officiose magis facis quam necessario. Nam tam longe absens quid est quod consilio iuvare te possum? Dos non displicet. Utinam tempus et occasio tibi sit ante nuptias pecuniae praesentis aliquid corradendi ad tolerandos sumtus qui magni sunt, ne aut nomen facere cogaris, aut de annuis obventionibus plusculum decerpere. De caeteris videbunt parentes. Tecum censeo nullos honores tibi sperandos, sed contentum te debere vivere quaestu forensi, quem diligentia tua poterit ut non spernendus sit efficere. Resalutant te amici. Vale cum parentibus, cognatis, amicis. Lutetiae 12 Novembris 1622. Tuus totus
|
|