Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend763. 1622 Juni 7. Aan S. EpiscopiusGa naar voetnoot1.Simoni Episcopio Hugo Grotius S.P.D. Voluptati mihi fuerunt, vir clarissime, literae tuae, tum propter alia, tum maxime quia secundiorem valetudinem tuam mihi nuntiarent. Deus eam tibi magis magisque roboret, quo firmior sis ad sustinendos labores, quos tibi veritatis et pietatis studium imponunt. ConfessioGa naar voetnoot2 apud aequos homines, ut spero, nobis proderit. Certe inveni quibus ea impense probaretur. Quare exemplaria aliquot mitti mihi velim, quae dare possim his qui non indigni videbuntur. In quaestione de gerendo magistratuGa naar voetnoot3 non dubito quin diligenter sis excussurus quae sacris literis eam ad rem pertinentia continentur. An uti cupias testimoniis veterum Christianorum, quibus appareat rem ipsam nec fuisse communi Christianorum iudicio damnatam, nescio. Vidisti quae a me erant congesta; si quid in illis est quod usui tibi esse possit, libenter describam. Quod si etiam aliud sit quippiam in quo sublevare labores tuos possum rogo ne mihi parcas. Examen Lessianae consultationisGa naar voetnoot4 a te susceptum valde gaudeo; pridem enim est quod illi libro reponi aliquid breve ac perspicuum desidero. Puto nec male facturum te si obiter fundamenta CassandrianorumGa naar voetnoot5 refellas qui etiam plerosque Romanae Ecclesiae errores improbantibus auctores sunt ne ab eius communione discedant. Videntur mihi duo esse praecipue excutienda: prius an actus per se licitus, puta adorationis gestum exhibere in sa(cra) synaxi, fiat illicitus propter eam interpretationem, quam praesides Ecclesiae tali actui dederunt, puta quod actus ille obiectum habeat Christum ut sub panis accidentibus praesentem, aut etiam ipsa signa visibilia. Alterum an quis licite se possit aggregare coetui, cuius coetus praesides quaedam dogmata, quae ipse improbet, habeant ut necessaria ad suam communionem obtinendam, licet disertam eorum professionem a privatis non exigant. De dogmate iudicii ἀναμαρτήτου Romani Pontificis, de eiusdem potesta(te) monarchica in Ecclesiam et in Principes, non est illis facessendum negotium: nam ista dogmata adeo non probant ut etiam libris palam editis oppugnent, quod quanquam faciunt, nihilominus hic in Gallia in communione retinentur. Iidem illi coram imaginibus non procumbunt; neque adesse cupiunt cum pompatice circumfertur eucharistia. Dogmata vero de imploranda sanctorum commendatione, de poenis temporariis post hanc vitam et al(ia) quaedam eiusmodi habent pro non necessariis, negantque se obligari definitionibus quas Ecclesiae illius praesides fecerunt, easque accensent persecutionibus quae piis ferendae sint, ut et subtractionem calicis. De Cameronis scriptoGa naar voetnoot6 tecum sentio operae pretium facturum qui vestigia | |
eius sequens ulcera denudet. Rescripsit iam aliquid D. TilenusGa naar voetnoot1 sed breviter et interdum πιϰροχόλως. Rogo tu quoque librum expendas, et si fieri potest in paraphrasi et annotationibus argumentis eius occurras. Eum laborem quamprim(um) licebit in manus resumas velim multas magnasque ob causas. D. CoddaeoGa naar voetnoot2 rogo gratias agas quod nostri meminerit. Ego ei felicissima quaeque opto. ApologiamGa naar voetnoot3 meam edendam omnes amici consentiunt. Sed de modo et tempore non omnes idem censent. Exspecto intra paucos dies eorum rationes, quas deinde iudicio quam maxime potero incorrupto expendam. Confido me quod constituam facile vobis probaturum. VII Iunii CIƆIƆCXXII. Lutetiae. | |
Adres: V.C.D. Simoni Episcopio. In dorso schreef Episcopius: R. per D. Hogerbetium. 15 Iunii. |
|