Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend764. 1622 Juni 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Quanquam circa ApologeticiGa naar voetnoot3 editionem multa eaque difficillima expendenda veniant, tamen videns quae sit optimi parentis, tua et aliorum amicorum sententia, arripiam eam pro oraculo, Deoque et bonae causae fisus iterum privato periculo causam publicam tuendam suscipiam. Tu da operam ut quae corrigenda sunt corrigantur, quorum nunc partem ultimam ad affinemGa naar voetnoot5 mitto; deinde ut acceleretur editio Belgica, simul et Gallica. Nam Latina hic valde procedit et confecta erit, ut arbitror, ante mensem Augustum. Duces Reformatorum ostendunt se illam TacitiGa naar voetnoot6 sententiam tenere: tarda si vis quae in commune expostulantur, privatam gratiam cito mereare, cito accipias. Fortius iam pepigit; SulliacusGa naar voetnoot7 pacisci dicitur; Rupellae discordatur. Hinc multi pacem brevi exspectant, quod utinam sit. Amicus quidam meus me rogavit ut diligenter explorarem historiam de repertis apud nos dioptris. Repertores dicuntur duo fuisse sub idem tempus Alcmariani, ambo, ni fallor, AnabaptistaeGa naar voetnoot8. Poterit hac in re adiumento tibi esse ForestiusGa naar voetnoot9, aut si quem alium habes indidem domo. Is qui me hoc rogavit est PeiresiusGa naar voetnoot10, qui valde scire velit et nomina illorum et fortunam et qua occasione in id cogitationis devenerint. Vale, mi Frater. Breviores has facio literas, quia multis scribendum habeo et tamen quominus nunc ad te scriberem differre non potui. Saluta parentes et amicos. Lutetiae 10 Iunii 1622. Tuus Tui amantissimus Frater
|
|