Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend737. 1622 April 8. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Mi frater, saepiuscule ad te scribo negotiis ita postulantibus. Affinem Nic. Reigersbergium in Zelandiam puto abiisse, sed non diu ibi mansurum. Ubiredierit urgebitis commune negotium de libroGa naar voetnoot4. Ter ad eum misi quaedam quae inserenda aut mutanda sunt. Nunc ego manum de tabula. Nam Latinam versionem absolvi, pro quo Deo gratias habeo. De eo quod monuerat Pater, in tempore cogitandum quomodo nostras narrationes credibiles facturi simus, in mentem venit posse | |
super rebus quibusdam iam nunc in antecessum testimonia colligi: ut VerzidiiGa naar voetnoot1, de excusata a me diu compositione edicti ScianiGa naar voetnoot2 et postea inhibita executione: Consulis LangiiGa naar voetnoot3, non audita sibi quae ad Legatos Traiectinos Hagae dixisse dicor, praecipue ea quae iniuriosa esse iudicantur in Proceres Foederatos aut Principem: OgleiiGa naar voetnoot4, nocte ante exarmatum militem non consultasse me de impedienda praesidii in urbem introductione, quod et Consul SconhoviusGa naar voetnoot5 testari poterit, qui tum in eodem cubiculo cubabat. Si quid praeterea sciunt eorum, quae ego narro, asscribi posset. Velim cogitetis. HexabiblusGa naar voetnoot6 ubi prodierit, fac quaeso ut Vossius exemplum sibi habeat et alterum quod statim ad Franciscum Iunium transmittat, qui paraphrasin Latinam pollicitus est. Velim ex eodem Vossio percuncteris nomen Germani cuiusdamGa naar voetnoot7, qui de conciliandis Protestantibus ac Romanensibus quaedam scripsit, Cassandrianis non dissimilia. Memini librum videre in folio editum, sed nomen non memini. Sciscitare etiam ubi sit, quid agat Abrahamus MiliusGa naar voetnoot8. Eundem Vossium obnixe roga ut uti mihi liceat Eclogis Stobaei physicis, ad quas in carcere aliqua annotaviGa naar voetnoot9, quae nunc forte non succurrerent. Rex a PrincipeGa naar voetnoot10 in Britanniam Armoricam perductus est, in cuius finibus aliquid movere SubiziusGa naar voetnoot11 dicebatur. Scribit Lesdiguerius a Rohanio peti nihil iniquum; sed Conventum Rupellanum duriorem esse. TilenusGa naar voetnoot12 noster rescripsit Mileterio de causa armorum. Brevi edetur liber, gratus hic Proceribus. Vidua Luinii, et filia VernoliaeGa naar voetnoot13 iussae sunt Lupara discedere, quia Regina per ipsas male audiebat. De librariae supellectilis meae indiceGa naar voetnoot14 conficiendo patere quaeso aurem tibi vellam. Vale cum patre, matre, consanguineis, affinibus, amicis. 8 Aprilis 1622. HottomannusGa naar voetnoot15 de libellis suis me interpellat. Tuus totus
|
|