Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend731. 1622 Maart 17. Aan Frederik van HolsteinGa naar voetnoot1.Inter caetera exsilii mei solatia, quae Deus optimus benigne mihi largitur, praecipuum habeo, Princeps Illustrissime, quod me clementiae tuae ac bonitatis materiam esse volueris, animum benevolum testando humanissimis literis; pro quo beneficio, si quid est mearum virium, id tibi omne dico ac consecro. Neque minus laetum mihi, quod ob sententiam de sacris aut de republica extorres atque afflictos tua miseratio sublevat, quae virtus non tenuibus epistolis, sed annalium memoria celebranda est. Quod res huius regni attinet, postquam Montis Albani obsidio, maxime ob rem a ducibus regiis male curatam, in irritum cecidit, Cleracum quoque nuper receptum, et praelii unius aut alterius prosperior fortuna animum Protestantibus fecit; at sapientioribus secunda haec pro adversis interpretantur, quod quo magis Rex dignitatem suam laesam putat, eo a pacis consilio longius avertitur. Atque adeo colloquia aliqua de pace instituta in illis locis, ubi hoc anno bellatum, frustra fuere; et Rex ipse, ex quo Lutetiae est liberior iam post LuiniiGa naar voetnoot2 mortem, ita ut de ipsius animo promtius sit iudicare, ad bellum videtur propensior, quo et procerum pars maior fertur, quanquam ex Rupellensium pertinacia ac desperatione non mare tantum per praedas infestum, sed et externorum armorum periculum alii ostentant. Lesdiguerius interim pergit in vicinatu et finitimis locis Regi operam navare, cuncta in eius obsequium redigendo; neque interim omittit pacis hortamenta literis ad Regem. Multa quotidie a Protestantibus proterve aut saeve gesta causam ipsorum onerant. Monte Pellerio nuper Senatus praesesGa naar voetnoot3 a Lesdiguerio missus suasor pacis a coniuratis quibusdam foede truci- | |
datus est. Sed hoc scelus sumtis a magistratu suppliciis expiatum. Prodiit et nuper liberGa naar voetnoot1, quasi Rupellae vulgatus, sed quem in Hollandia factum ac typis datum constat, in quo armorum in Regem sumtorum causa ita redditur, ut fundamenta iactentur omnibus Regibus ac Principibus merito suspecta: ut nullum unquam populum a Deo reprehensum, quod se in libertatem vindicaverit; arma pro tuenda Ecclesia licite sumi a quovis etiam privato, qui pii propositi sibi sit conscius, multaque alia in eam formam. Rex intra hos quatuor aut quinque dies Aureliam est iturus, ubi nuntios rerum internarum atque externarum opperietur, ex illis constituturus quod tempora exigunt: sive perdomandis oppidis obsequium abnuentibus, sive hic pace facta vertendis armis in Hispanum, qui Valle Tellina occupata et contra promissum retenta, non Rhaetis tantum, sed Helvetiis quoque et Venetiis se formidabilem facit. Deus Optimus Maximus Regum populorumque animos ad pacata consilia flectat: atque idem te, Princeps Illustrissime, paterno praesidio protegat et tuis in miseros beneficiis vicem rependat. Lutetiae XVII. Martii CIƆIƆCXXII. Tuae Clementiae addictissimus cultor
| |
Adres: Illustrissimo Principi Frederico divina clementia Haeredi Norvagiae, Duci Slesvici, Holsatiae etc. |