Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend729. 1622 Maart 11. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater, Quas vigesimo Februarii, Pater autem vigesimo septimo scripserat, utrasque accepi et gratias habeo pro iis, quae nuntiatis, ac rerum mearum cura. Hic adhuc res inter pacem et bellum fluctuant. Cleracum receptum et in ditionem redacta Arena Dolonia animos addunt Protestantibus; at contra Regiam dignitatem ita bello illigant, ut expediri nisi cum Protestantium clade aliqua vix posse videatur. Attamen Dediguerius pro pace strenue laborat. Rotterodamense negotiumGa naar voetnoot2 omnino conficiendum est quamprimum. Si diem conventus praescire non potes; ita faciendum erit ut in Belgica epistolaGa naar voetnoot3 hanc comitante scribo, quae simul cum commendatoria inservire poterit, si cuius amicorum indigeas opera. Rogo ne ulterior interponatur mora. Etiam alter libellus Delegatis Ordinum exhibendus mihi videtur. Subsignari libellos supplices eius generis moris non est. Quod si mandati documento opus habeas, poterit quam mitto epistola sufficere. ApologeticusGa naar voetnoot4 lingua Belgica iam puto ad vos pervenerit, rogo eum Pater et tu legatis quamprimum otium erit, imo sepositis etiam negotiis. In Latina versione occupor. De Gallica videbimus. DisquisitionisGa naar voetnoot5 exemplaria ad amicos proxima occasione mittam. Gaudeo esse quibus non displiceat, AlopecioGa naar voetnoot6 praesertim, cuius iudicium maximi facio. Da operam ut exemplum aliquod habeamus libri CameronianiGa naar voetnoot7. De HexabibloGa naar voetnoot8 nolite quaeso diutius ampliare. Prodeat permissu publico si is paratus iam est; sin minus, sine illo. Pittacium, ut scripsi nuper, de annuo congiario accepi. Sed id genus largitiones saepe hic in vanum cadunt, ni adspiret potentium amicorum gratia, a quibus pendendum est semper, quod mihi grave est. Cum spes anni prioris me eluserit, video idem saepius accidere posse. Regem his diebus salutavi frequenti Principum et Senatorum conventu, productus a CancellarioGa naar voetnoot9 et Custode sigilliGa naar voetnoot10 cum honorifico testimonio. Rex ipse benignissime me excepit. | |
In Apologetico delenda censeo quae capite VI. de SpalatensiGa naar voetnoot1 retuleram, ob ea quae nunc de eo nuntiantur. Tum vero capite IX. in privilegio Rotterodamensi de electione Consulum et Scabinorum, ubi de electoribus sermo, bis positum video ‘[‘vijf’]Ga naar voetnoot2 pro ‘seven’ ut habet antiquum privilegium. Ibidem Schoonhoviano privilegio scriptum est ‘De eerste vijf personen’ cum scribi debuerit ‘De voorsz. vier en veertig personen’. Haec ignota manu corrigantur. Librorum catalogumGa naar voetnoot3 exspectabo. Lis praeiudicialis de bonis publicatis etiam nostro nomine urgenda mihi videtur. Saluta parentes et necessitudines nostras, nominatim MelissaeumGa naar voetnoot4 et vale. Lutetiae 11 Martii 1622. Cura ne clam ulla exempla Apologetici describantur, ut de aliis libris factum antehac est: mea enim refert ut tota res meae maneat potestatis. Tui amantissimus Frater
|
|