Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend726. 1622 Maart 3. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot4.Quanto usui mihi sit tua benevolentia, si nescissem hactenus, res ipsa me doceret insigni experimento. Nam omnes, ad quos scripseras, sollicite pro me laborarunt, et praeter eos PrincepsGa naar voetnoot5 et Sigillorum custosGa naar voetnoot6. Pittacium expeditum est de eo congiario, quod in castris ad Angeriacum decretum erat, sed inaniter remanente effectu. Nunc hoc beneficium sterile non futurum, spondent omnes. | |
Praesenti tibi pro his aliisque innumerabilibus in me officiis gratias agere valde aveo; sed quantum ex his, quibus adyta patent, intelligo, hoc rerum statu loco te decedere neque publico expedit, neque tibi; non publico, quia in hoc rerum incerto multa accidere possunt, quae celeri opera indigeant; non tibi, quia iam exemplis patuit, facilius retineri, qui adveniunt, quam revocari, qui absunt. Et ut te tui oneris taedeat, tamen flagrantibus circa bellum consiliis videris non satis auspicato interventurus. Haec sunt, quae aliis video in mentem venire, quae quanti sint ponderanda nemo te rectius novit. Ego invitus ea scribo, quae ad nos diutius distinendos pertinent. Pacis spes non exigua est apud harum rerum prudentes, quam cum alias ob res opto, tum vero etiam, ut te sine tuo publicoque incommodo videam. Vale, Vir Illustrissime, Lutetiae. 3 Martii, 1622. |