Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend665. 1621 Juli 17. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.S.P. Uti mihi iucundissimum fuit cognoscere evasisse te custodiam, ita iam longe gratissimum ex suavissimis literis tuis cognoscere salvum te in Galliam pervenisse, et ibi fautores amicos habere. Praeterea magno me gaudio perfuderunt literae tuae, quod illud ipsum asseverant, quod semper iudicavi, et servasse te sinceram fidem in Deum, et in tractatione reipublicae temporibus turbulentissimis rectum clavum tenuisse, quamvis factione contraria oppressus fueris. Recte quoque factum, quod calumniam de deprecatione culpae publice refutastiGa naar voetnoot2. Ostendi tua amicis, qui innocentiae tuae favent, et tibi felicissima comprecantur. Placet eximie, quod studiis tuis quietem quaeris, unde redundabunt fructus in publicum et ad posteritatem, donec te Deus rursum adhibeat patriae iuvandae. Nostrae res propemodum deploratae, adeo deserti sumus ab omnibus. Cogitur nosterGa naar voetnoot3 a soceri suiGa naar voetnoot4 consiliis pendere, qui pacem ante omnia cupit; et spes est Baronem DigbeiumGa naar voetnoot5, apud Caesarem legatum a Britanno, non frustra laboraturum. Neque Caesari omnia pro voto fluunt; BuquoeusGa naar voetnoot6 exercitus dux caesus ad Oinarum ab Hungaris, dum pabulatoribus suis suppletias ferre vult, desertis a suis quos mille equites Valonicos adduxerat. Vix reperiet Caesar, quem tanto muneri parem sufficere possit. Etiam MansfeldiusGa naar voetnoot7, qui copias habet in Superiori Palatinatu in finibus Bohemiae 4. et 6. Iulii non parvam stragem dedit hostibus ductore Baurio famoso caeso, et bona parte exercitus profligata. Deus pacem nobis reddat, ac te servet incolumem bono reipublicae et literarum. De me exspecta omnia, quae a sincero et fido amico praestanda. IoachimusGa naar voetnoot8 senex praestantissimus ad suos reversus est, desiderium sui nobis relinquens. GruterusGa naar voetnoot9 turbas has vitans secessit Brettam ad generum suumGa naar voetnoot10, donec alma pax oriatur rursus. Vale praestantissime virorum. Heidelberga. 17 Iul. 1621. T. addictiss.
| |
San CathariniusGa naar voetnoot11 mihi intimus de te et studio tuo in me litteras ad me dederat, sed eae haeserunt nescio ubi, ut tuae literae illius indicium anteverterint. | |
Adres: A monsieur Monsieur Grotius à Paris. |
|