Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend666. 1621 Juli 20. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Iam pridem, Virorum atque amicorum optime, nihil laetius intellexi, quam quod Vir summarum virtutum B. Maurerius, Regis Christianissimi Legatus, tibi spem suorum liberum commendatGa naar voetnoot2. Neque enim reperire poterat alium, qui virtutis exempla simul et ad omnes ingenuas artes viam monstrare rectius posset. Non dubito quin mecum sentias teneram aetatem quam brevissimis praeceptis imbuendam, ut plenior cognitio e libris veniat quibus ediscendis, ni fallor, optime occupantur anni memoria magis quam iudicio valentes. Ego in meo filio hac via nonnihil profecisse me memini; quanquam nec illud nescio nihil hisce in rebus universim constitui posse cum pro varietate ingeniorum varia esse debeat institutionis ratio. Haec ideo ad te scribo non ut te moneam - qui multo haec melius nosti tot ingeniorum proventum expertus - sed ut tuis hac de re consiliis intellectis habeam quod in meis liberis erudiendis sequar. Sunt hic viri praestantissimi qui te laboresque tuos plurimi faciunt, quorum nomina ex hoc carmineGa naar voetnoot3 poteris cognoscere. Simul videbis aliquantulum me respirare coepisse. Quanquam multum vereor ne versus isti aliquid adhuc carceris sapiant: nondum enim totum veternum excussi. Vale Vir optime. 20 Iulii 1621. Lutetiae. Tuus tuo merito
|