Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekendAanhangsel.201s. 1610 Dec. 15. Van F. van den SandeGa naar voetnoot1.S.P. Admodum, vir clarissime, me delectarunt tres illae septimanae, quibus in illustris controversiae tractatione tecum egi, teque in difficiliorum quaestionum examine ingenio expedito, dicendi facultate promptissima, iudicioque excusso inquirentem, replicantem, definientem atque adeo regnum inter nos obtinentem audivi, quo nomine iis, qui me in numero iudicum esse voluere, multum debeo. Alienior equidem semper ab illo loco fui, maluique hic inter meos latere, nunc vero redire opto, interim autem donec occasio offeratur animo atque affectu propensissimo vobis adero. Quaerebas postremo ante discessum vespere de feudis Clivicis utrum in iis succederetur uire hereditario vel ex pacto ac providentia. Dixi inter morum peritos pro certo haberi, Clivica beneficia principaliter atque immediate postremo possessori accepta ferri, in quam sententiam nulla quidem extat expressa alicuius tribunalis vel feudistici consessus decisio, sed ab effectis ac consequentibus id facile evincitur; nam frustra laborant, qui ex concessionum formulis ac conceptionibus hasce differentes beneficiorum successiones deducunt. Primum moribus obtinuit, ut Clivica beneficia auctore patrono in ipsius curia transcribantur atque agnatum vel cognatum necquicquam reclamare nec habere retractum ex persona primi beneficiarii. Item cum foeminae atque ex iis descendentes successionum in hisce beneficiis ex primae concessionis tenore haberentur incapaces, privilegio Principis Iohannis eiusque filii anno CIƆIƆX inductum est ut admittantur cum agnatis in eodem propinquitatis gradu constitutis atque etiam agnatos remotiores excludant, non in novis modo, sed etiam in antiquis beneficiis, quae constitutio non obstaret agnatis, si ius illi suum principaliter atque immediate deducerent a primo acquirente. Dicitur item in eodem privilegio ‘dat des lehenmans und dienstmans goederen sullen vallen und kommen, vermidts erflicker volginge so well op den dochteren als op den sonen’, quae verba ‘vermidts erflicker volgung’ evidenter hereditariam denotant successionem, quod super interpretatione privilegii Monasteriensis, eodem verborum tenore concepti, pluribus disputat Elbertus Leoninus Consil. 60Ga naar voetnoot2. Est item, si plerosque doctores sequimur, hereditariorum ac non hereditariorum beneficiorum permagna in ordine succedendi differentia, quae apte huic quaestioni accommodari poterit. In beneficiis hereditariis proximiores postremi defuncti praeferuntur proximioribus primi acquirentis. Econtra aiunt in beneficiis non hereditariis proximiores primi acquirentis praeferri proximioribus postremi defuncti, quam opinionem post Baldum, Laudensem, | |
Calderinum, AngelumGa naar voetnoot1 atque alios probant Didacus Covarruvias, Pract. Quaest. cap. XXXVIII. num. 1Ga naar voetnoot2, Nicolaus Everardi, Cons. 75Ga naar voetnoot3, Thomas Marinus, de Feud. tit. I. num. 25Ga naar voetnoot4, Rubeus, Cons. 85 in fin.Ga naar voetnoot5, Andreas Gail, lib. II. Observat. cap. 154Ga naar voetnoot6, ac multis defendit Cravetta, Cons. 950Ga naar voetnoot7. Quamvis autem magis inter Doctores receptum sit, tam in non hereditariis quam in hereditariis beneficiis proximitatem spectari respectu postremi possessoris, hi tamen ab evidente contradictione sese non possunt extricare. Nam si - quod feudistici scriptores ac pragmatici in suis responsis extra controversiam ponunt - in beneficiis non hereditariis insuperhabito iure postremi possessoris primo tantummodo succeditur acquirenti, illud omnino consequens est, excludi non posse proximiorem primi acquirentis, de cuius agitur successione, per proximiorem postremi defuncti, de cuius successione non agitur: ineptum enim esset, si quis aspirans ad hereditatem vel successionem Sempronii, sese contendat esse proximiorem Titii, de cuius successione non quaeritur. Itaque quicumque tollere nolunt commune illud doctorum placitum, videlicet in beneficiis non hereditariis succedi primo beneficiario, statuere quoque debent huius solius respectu proximitatem esse aestimandam. Ergo cum in Clivicorum beneficiorum successione proximitas aestimetur solum respectu postremi defuncti, inde iterum efficitur ea esse mere hereditaria beneficia eorumque successionem a postremo defuncto deferri. Verum, si missis Doctorum opinionibus solum Langobardici iuris rationem eiusque decisionem in c. I de natur. success. feud.Ga naar voetnoot8 spectemus, patet inter hereditarias ac non hereditarias beneficiorum successiones longe alias dari differentias, quibus item evincatur Clivicorum beneficiorum successiones tam a latere venientibus quam descendentibus delatas, esse hereditarias; sed pluribus haec agere non vacat, neque debeo tecum tam solida atque abstrusa eruditione praedito. Obsequia atque officia mea tibi defero, Deumque precor ut tibi utiliter atque decore patriae patrocinanti adsit. Aveo scire quid de D. Vorstii vocatione constitutum sit; plerique maiores in Ecclesiis Hollandicis ab ipsius quam abs D. Harminii opinionibus turbas metuunt. Vale, vir clarissime, DD. Hogherbetio, de NoortwijckGa naar voetnoot9 atque Mylio nec non coniugi atque affiniGa naar voetnoot10 officiosam a me salutem. Dab. Arenaci Ao. CIƆIƆCX. XV Decembris. Tuus
| |
Adres: Erentfeste ende hoochgeleerde Heer Mijn Heer Hugo de Groot Raet ende Advocaet fiscael van Hollant Zelant ende Westvrieschlant in 's Gravenhaghe. |
|