Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend569. 1618 April 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir Reverende. Legi quae in nostram et veritatis gratiam Ravenspergero respondistiGa naar voetnoot6, quae mirifice placent omnia, nec mutatum quicquam velim, nisi sicubi forte ipsius τῷ ϰαϰοήϑει concitatus durius aliquid in ipsum dixisti, quod inter relegendum, si ita videtur, poteris mitigare. Etiam AntipelagianaGa naar voetnoot7 quantum occupationes permiserunt perlegi, praesertim vero eam partem quae est de virtutibus Ἑλλήνων. Omnino ego hic tecum et cum antiquitate sentio; ea quae ex philosophia apponit amicus noster expensis recte vocum rerumque discriminibus, quae abs te annotata sunt, corruere video. Vale vir optime et bene de bonis mereri nunquam desine. 10. Aprilis 1618, qui mihi Natalis XXXV. Tuus totus
|