Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend568. 1618 Maart 31. Van Jan GruterGa naar voetnoot9.S.P. Non ita Suffenus sum, quin respiciam a tergoGa naar voetnoot10; sed tamen quamvis cautex essem aut ferrum, necesse foret exultarem ad epistolam tuam, virorum clarissime, ita tota stillat mero laudum mearum immeritarum nectare; quare eam exosculor amplectorque tanquam interpretatione tam benigna animum prodat mei amantissimum potius, quam praeferat iurati testis pondus. Erit igitur nobis incitamenti magis loco quam elogii: quamvis et elogii, sed nec ubique nec semper, sed ubi incidam in duros istos Lucumones, qui soli omnia esse volunt, omnia videri. Ego certe conscius curarum laborumque, quos sustinui in illo vere TullianoGa naar voetnoot11, non despero cuivis approbare posse et studium meum et animum. At an etiam aliquid praestiterim operae pretium, pendet a vestra lance, qui me amatis, ideoque posthabito stricto iure in consilium adhibetis ius aequum. Nam heic Io. Philipp. ParaeusGa naar voetnoot12 persuadere nititur, plus inlatum boni quam | |
mali monumentis Ciceronis meo stilo. Iudicium eius tale est, quia ei auctor fueram ne secundo ederet suum PlautumGa naar voetnoot1; aut si, sequeretur in omnibus per omnia exemplar TaubmaniGa naar voetnoot2, a me scilicet recensitum. Ibi ille mihi obiicere et aemulationem, et odium, et animum hostilem, denique brevi demonstraturum, mangoniis meis Plautum mire misereque aegrum. Quamvis congredi cum tali dedecus sit summum, tamen constitui, postquam Plautum iterum protulerit cacatis suis notis permerdatum, in manus sumere rursus exemplar CamerarianumGa naar voetnoot3, novamque ad id, ceu regulam, adornare editionem. Si tamen forte longo illo itinere defecero, obsecro te, ut memoriam mei comiter conservare digneris, nec patiaris mortuo insultare Asinum Apuleii inversum; eum inquam, cui sub specie humana mens obbrutuit. Eadem obtestatione conveni item omnes amicos D. Heinsium, D. Meursium, non tam meo respectu, quam bonarum literarum, quae in hoc tractu sub tam infelicis sideris perenni Rectore nimium quam aut frigent aut contemnuntur. Confugio igitur cum Camoenis meis ad vos, quibus ut omnem benevolentiae sinum pandatis, pluribus non exambio, ne videar naturae vestrae iniurius; aeternam potius veneror providentiam pro vestra incolumitate, qua diu diuque vobis maneat mens sana in corpore sano. Scribo raptim XXXI Martii CIƆIƆCXVIII Francofurti, cum ante dies quatuor Heidelbergae tantum non strangulatus fuissem ab angina. Gloriae vestrae famaeque faventissimus
| |
Resaluto perofficiosissime Ampliss. virum D. van der Mylen, sed et veterrimos amicorum Dominos fratres RosendaliosGa naar voetnoot4. | |
Adres: Clarissimo egregioque virorum Dn. Hugoni Grotio etc. |
|