Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend552. 1617 [midden] Dec. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot6.Vir Clarissime et amicissime. Memini audire me inter consilia viri doctissimi cuius memoriam veneror, | |
soceri tuiGa naar voetnoot1, unum esse, quo ostendit minime consultum sibi videri ut Ordines armorum suorum iustitiam petant a Religione. Eius consilii exemplum ad me quamprimum transmitti velim in usus publicos. Scio exstare similem locum in Abothi ad Apocalypsin commentarioGa naar voetnoot2, sed librum nunc non habeo; si habes aut Lugduni ubi sit nosti, rogo eo quoque uti liceat. De reformatione etiam ColoniensiGa naar voetnoot3 aurem tibi vello; et quando Anglicana scriptaGa naar voetnoot4 exspectare debeam aveo scire. Cum haec legis accusas me forte quod de tot negotiis nimis molestus unum tuum indiligenter curem. Sed scito et me et uxorem per dies aliquot Hagae esse, non ituros Rotterodamum nisi sub huius hebdomadae exitum. Si interea de vino tibi non prospexisti efficiemus ne nostra culpa sitias. Vale virorum optime et nos ama. In PelagianisGa naar voetnoot5 perge quaeso quantum potes. Dec. 1617. Hagae. Velim Corvino dicas exemplum mihi incompactum mittat sui libri adversus BogermannumGa naar voetnoot6, quod a me ex Anglia poscitur. Annotet missum ut et huius et aliorum librorum, quos misit, pretium persolvam. Tuus
|