Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend555. 1617 Dec. 28. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime summe amicorum. Nihil unquam libentius legi tua scriptione de Historia Godscalci et quae huic connexa sunt. Mire enim video et morbos et adhibita remedia nostrorum temporum malis et tentatae medicinae congruere. Det Deus successum parem. Unum observo absolutae praedestinationis patronos eo tempore valde abhoruisse ab ea sententia quae statuit omnes iustificatos, sive omnes praeditos Fide, quae per charitatem operatur, esse praedestinatos, quod nunc aliter accidit, Remitto cemmentationem tuam longe doctissimam, et quantum possum oro atque obsecro ut quamprimum et ista et eius argumenti alia lucem videant; si Synodum habebimus exstet exemplum quod imitentur, si non habebimus, piis doctisque tuus labor erit vice Synodi. Soceri tui illud utinam reperiatur. Abothus is est quem quaerebam; utar et remittam. Anglicana exspectabimus, multoque magis libri tui partes de Praedestinatione et Reprobatione. Vinum uxor emit, sed trepide, quia id quod apud nos nuper gustaveras initiis suis minus respondet. De tuo melius spero. Sed res ista meum iudicium superat. Rotterodami 28. Decemb. 1617. Tuus totus
|