Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend553. [1617] Dec. 21. Van H. DelmanhorstGa naar voetnoot7.Viro ἀμύμονι D.H. Grotio ὑγιαίνειν. Nullus desino denuo aurium tuarum tympana hac fra .... cursus occasione arietare, τριϕίλτατε Groti; verba paucula (πτε) ρόεντα et celeripedia nupere tramiseram, aequi bonique EquirineGa naar voetnoot8 tu consulere, ita cillere dextrum mihi imo utrumque supercilium. Ecce Ecce magna ac Vaesuvia quasi petitionis mole ac laboriosissima ambitione quid demum impetrivi - nonne significavit indiciumve fecit ὁ αὐτὸς εὐπενϑερὸς Aemylius?Ga naar voetnoot9 - imi subsellii lectio(nem) promercalem succedaneam viri optimi D.H. Bredii prae oculorum mala aetate caligantium praeterlegere supersedentis ac nescientis; fave iterum, ac digitum favoris preme inque tuo regno imae caudae professorculum ὑποϰοριστιϰῶς οὕτως λεγόμενον agnosce nec despice. O sol quando exoriere! Praefaturus σὺν ϑεῷ ad magni illius eloquentis id est oratoris oratoria ϰαὶ ῥητοριϰὰ vel Brutum in iis minime brutum sub adventum cedria vitae dignissimorum Curatorum quos teque praesentem omni voto contenderim, tui, ὦ τὰν, magnifico cum Heynsio, aliisque vita aeterna id est famaGa naar voetnoot10 perdignissimis recordaturum. Saluta a me quaeso amicitiae principes Curatores meos. Ἔρρωσο. Tuus
| |
21 Decembr. genialis ἢ Ἀπελλαίου Cypriis, ἢ ἀρχιερέως, Aegyptiis χοιὰχ, Chaldaeis Tebeth et a Christo σωτῆρος nati Christianis etc. |
|