Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend473. 1616 Aug. 25. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Sicut me delectat summa tua sollicitudo circa ea omnia, quae ad nos ornandos pertinent, ita vix mihi condono quod tibi in nugis meis tantum temporis pereat. Elegiarum quas Heinsius in postrema editioneGa naar voetnoot5 omisit nullam Elogiis addi velim; e caeteris quoque nihil nisi quod unice ad nos pertineat. Ordo Elogiorum, quem ais tibi et Cl. Scriverio placuisse, non improbem, nisi quod proximum Dousae locum Scotto assignem ut SenatoriGa naar voetnoot6. De Buceri carmineGa naar voetnoot7 cogita sitne tanti; ego non consideravi. Locus, quem quatuor epigrammatis nostris prospexisti, ante illud ad Scriverium, perplacetGa naar voetnoot8. Neque iam dubito quin Sueonum Legatus Gallicanum sequi debeat: ego enim id unum respexeram, ut carmen ad Dijckium ultimum locum occupans speciem quandam praeferret προσϕωνήσεως. Neque enim initia tantum sed et fines libellorum scis huic usui dicatos. Ita enim decimus Martialis liber Flavo se in fine commendat, octavus autem ipsi Domitiano, ne iam turpe sibi putent Legati Regum, quod tunc Imperatori indecorum non fuit. Sed ut video Rutgersius has meas facetias non intelligit, qui forte etiam ignotum mihi arbitratur quid postulet legationis dignitas. Quare illum hac de re a te doceri velim. Nunc quando Dijckius librum clausurus non est, sit ipse Maurerio proximus, inde sequatur Thuanus, hunc Rutgersius, hos omnes Scriverius. Iambos in librum de GloriaGa naar voetnoot9 recudi veto. Vereor enim ne illa nos hoc modo sectantes | |
fugiat. Neque est quod succenseat amicus noster, qui sic quoque satis magna habebit affectus nostri testimonia. Index PoëmatumGa naar voetnoot1 hic non displiceat: Silvarum Libri III, quorum primus habet Sacra, secundus Patria, tertius Nuptialia. Elegiarum Liber Unus. Farraginis Libri Tres. Epigrammatum Libri II. Quorum secundus habet Currum Veliferum et res gestas ductu Principis Mauritii; item Instrumentum domesticum. Pars Institutionum Iustiniani carmine reddita. Tragoedia Christus Patiens. Et alia quaedam cum amicorum elogiis. Scire velim an satis vendibilis sit Thomsoni liberGa naar voetnoot2. Utinam multos lectores inveniat. Imprimis exspecto quid in Anglia de hoc libro futurum sit. Nam Cantuariensis PrimasGa naar voetnoot3 si rescierit, turbas, ni fallor, dabit. Ego si fieri potest, hebdomade imminente ad vos transcurram. Corvino gratias ago. Carmen in Angeli Merulae mortemGa naar voetnoot4 mihi non displicet. Sed locum decentem non video. Fac quod ex usu videbitur. Vale amicorum optime. 25. Augusti 1616. Tuus totus tuo merito
|
|