Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend471. 1616 Aug. 17. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot6.Mitto, Vir Clarissime, quae ad consummandam Poëmatum nostrorum editionem pertinent: Epistolam fratris ad Mylium et meam ad fratremGa naar voetnoot7. Tuos quoque versus affectus in me plenissimos, et alios fratrisGa naar voetnoot8. Accesserunt Epigrammata tria quae amicorum impulsu nuper scripsimus. Ordo is placet ut | |
primum sit ad Galliae legatum, alterum de Thuano, tertium de Sueonum legatoGa naar voetnoot1. Videntur mihi haec subiungenda aut infarcienda primo Epigrammatum libro: nam qui sequuntur peculiare argumentum habent. Eorum quae edita sunt pagellas habeo usque ad 368, nisi quod hiatus est in primo Epigrammatum libro et desiderantur 321. 322. 323. 324. 325. 326. 327. 328. 329. 330. 331. 332. 333. 334. 335. 336. 337. Velim ergo has quoque pagellas et quae impressae sunt hactenus ad me mitti, ut ea annotem quae a typographis peccata videbuntur. De rebus Ecclesiae nihil compertum habeo. Videtur AmstelodamiGa naar voetnoot2 nihil magnopere esse actum, si quid habes rogo impertias. Redeo ad intermissum nonnihil pensum de Summarum Potestatum imperioGa naar voetnoot3. Vale Virorum optime cum familia omni, nostri memor. 17. Augusti 1616. Tuus ex asse
|
|