Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend445. 1616 Jan. 30. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot3Vir Clarissime. Utor adhuc libris tuis nimium familiariter. Sed faciam propediem finem tuo beneficio abutendi; quanquam velim et alterum adiungi, ut ad dies aliquot inspiciendae mihi dentur schedaeGa naar voetnoot4 in quibus veterum sententias de controversiis | |
hodie nimium calentibus collegisti. Speciatim scire velim quid existimes de illo Basilii loco quem citat P. Diaconus libr. de Inc. et Gratia cap. VIGa naar voetnoot1. Nihil enim simile Graeci auctoris legisse memini. Deinde quam existimes fuisse controversiam, de qua definitiones quaedam sunt editae in Concilio Valentino. Praeterea vero cupiam mihi subministrari si qua sunt in soceri tuiGa naar voetnoot2 scriptis, quibus adstruatur voluntatis antecedentis et consequentis distinctio, et deficientis fidei veritas ϰατ᾽ οὐσίαν. Si quid est vicissim in quo aut studiis aut commodis possum inservire, scis me monendum, non rogandum. Vale Vir Doctissime mihique amicissime. 30 Ianuarii 1616. Tuus
|
|